Latin
CAPVT LXX
Kepler, Astronomia nova 334
Unproofread scanNot analysed yet
circa apogaeum, ex hodierna experientia 2. 53. 46. ut sit 5. 29. 4611, &usurpetur hodierna apogaea distantia 101800. Differunt igitur oppositus Solis &eccentricus Martis per f. 5. 6. Qui arcus apparet esse 3. 43. 14. ut sit Mars visus in i. 46. 36. 2. Sin autem utamur eccentricitate Solis PTOLEMAICA: motus Solis tridui erit i minuto minor, &Sol in 5 grad. 28 minut. 40 sec ae Itaque differentia i grad. 4 minut. 6 secund. Quae apparebit (per distantiam Solis &Terrae IO2100 PTOLEMAICAM) 3 gra. 45 min. 45sec. Igitur Planeta cadet in 1 grad. 43 minut. P. Dixit autem PTOLEMAEVS, visum esse in i. 36. 2. Plus igitur justo colligimus per 7. vel 16. At pars minima instrumenti PTOLEMAICI, quam semper in errore ponere cogitur, valet 10. Et nota, si in loco eccentrico erravimus 11 scrupulis, jam VIi scrupulis errabimus in viso loco. Referatur enim Mars ratione eccentrici in 4. 222: jam videbitur in 1. 36. 3. Supra die xii epiphi abundaverat etiam 11 scrupulis. Igitur haec consentiunt. Et quia in tanta oppositionis propinquitate nihil notabile efficit diversa eccentricitas: age consulamus etiam observationem antiquiorem. Inter mane XviIi Januarii anni ante Christum CCLXXII currentis, &meridiem iJanuarii anno 1 Christi, anni sunt Aegyptii CCLXXII dies LI &horae aliquot. Cum enim ALEXANDRIAE Sol in 25 grad. p oriatur hora VII: observatio Martis matutini facta fuerit una hora ante, nimirum aurora surgente; hora igitur sexta, quae est HVENNAE hora quarta; a qua ad meridiem sunt horae octo. Per hoc intervallum temporis, ex fundamentis superioribus, invenitur medius motus Solis, superasse cor Leonis 5. 25 gr. 32 min. 50 sec. cum anomalia 254. 54. 34. aequationem habens ex PTOLEMAEO 2 gr. o minut. 30 secund. ex BRAHEO f. 42. 54. adjectitiam: distantia Solis a Terra illic 98790. hic 98976. Medius vero motus Martis tunc superavit cor Leonis 2. 6. 7. 12. Cum autem aphelium 3. 48. 26.