# Astronomia nova 37

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/37

Quod si β δ, κ δ, bisecentur, & λμdimidium ipsius Eκ assumeretur (quo de infra), tum ęe & consequenter ejus angulus ad v quarta parte posset major fieri. Ita vides tandem, quantum mea haec traductio hypotheseos a medio ad apparentem motum Solis in parallaxibus orbis annui turbet. APERTA igitur est nobis janua per observationes quoque statuendi de eo, quod a priori & a consideratione caussarum motricium deduxeram; scilicet lineam apsidum Planetae, quae sola bisecat iter Planetae in duos semicirculos aequales vigore & quantitate, hanc inquam lineam non praeter Solem (ut artificibus placet) sed per ipsum centrum corporis Solis transire. Hoc autem in successu Operis demonstrabo ex observationibus parte quarta & quinta. JAM EADEM, quantum fieri potest, & in PTOLEMAICA hypothesi deducam. Centro v scribatur eccentricus Solis T, in quo vr sit linea apsidum, & terra immobilis in lineae vr puncto K versus T, & v punctum aestimatum aequaqualitatis motus Solis. erigantur ex T. K. perpendiculares VZ, KY: & connectatur : cum K sitque XX linea apparentis motus Solis, KY linea aequalis motus Solis.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
