# Astronomia nova 38

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/38

PTOLEMAEVS igitur Planetarum cursus expendit, non in lineis KZ, sed in lineis KY eductis ex K parallelis ipsis vx per corpus Solis euntibus. Quoties enim Planeta in has KY incidit e regione Solis, supponebatur exuisse secundam inaequalitatem, quae ei accidebat (secundum opinionem PTOLEMAEI) ratione epicycli. & tunc instrumentis explorabatur locus Planetae, in quo sub Fixis apparebat, supponebaturque centrum epicycli tunc inveniri in eadem linea. Id factum aliquoties & Ex tribus in diversis zodiaci locis: esto in lineis KF, KY, & oppositis. igitur hujusmodi locis Planetae (seu centri epicycli, qui secundae inaequalitati servit apud PTOLEMAEVM) cepit artifex investigare inaequalitatis primae hypothesin, comparatis his angulis, quos loca deprehensa conformarent in K centro terrae & visus, cum temporibus intercedentibus. Methodus hujus negotii in PTOLEMAEO invenitur lib. IX. Esto jam confecta pragmatia, & prodeat linea apsidum eccentri KAAX. A punctum aequatorium, centrum eccentrici in hac linea & puncto A, & eccentricus xZ. & respondeat haec hypothesis omnibus locis observatis sub articulos oppositionis Planetae cum Solis loco medio. Hic quę Copernico objeci de concinnitate motus Physici, non plane & in Ptolemaeum quadrant. Nam centrum quidem epicycli, qui secundę servit inaequalitati, hic aeque ac prius ipse Planeta, transfertur tarde ce leriter pro suo ad K terram accessu vel recessu in circulo xZ. inesse autem in K terra (ut prius apud Copernicum in Sole corde mundi) vim motricem, quae centra hujusmodi epicyclorum circumagitet, absurdum & monstrosum est statuere. Alia vero via impugnari ex Physica potest haec hypothesis.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
