# Astronomia nova 40

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/40

aut quomodo virtus illa motum ipsius Y circa K terram percipere omnino possit, cum in * corpus non sit? & an non sit verisimilius, epicyclum ad lineas Kz apparentis loci Solis, quando hae per centrum epicycli transeunt, restitui? Videamus igitur quid in eccentrico immutetur per apparentis motus Solis usurpationem. Rursum igitur (ut prius) cum T Sol & V centrum eccentrici Solis cum K terra in eadem est linea, sic ut Vr apparentis & KT medii motus Solis coincidant, tunc T centro epicycli manet hic locus, sive per KT sive per VT sub Fixis designetur, vereque Planeta est in linea KT seu T & imo loco epicycli a, quia hic & ipsi V & ipsi K proximus est. proptereaque Planeta vere exutus est inaequalitate secunda. At cum Sol ad sui eccentrici latus seu longitudines medias venit, differentia satis magna intervenit. Iverit enim Sol ar in Σ, & inveniatur linea medii motus Solis KT in Ariete, & linea visionis Planetae xa in Libra praecise illi opposita, ut sit TEn linea una. Quia ergo Ptolemaeus statuit Planetam a in hac visione Ra exuisse secundam inaequalitatem, ponit igitur Z centrum epicycli in xa linea. Cum autem Ez superaverit KY, apparens igitur locus Solis est ultra oppositionem cum Planeta.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
