Latin
41.1 to 41.4
Kepler, Astronomia nova 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque Ra in posteriore tempore descendit, ut opponatur ipsi KE, sed ascendit versus KA, quia partes imae epicycli a sunt retrogradae, &celeriores ipso Z centro, &ibi Planeta utpote in oppositione cum Sole. Anteceßit igitur hic apparens oppositio mediam. Tempore igitur, quod momentum per KY signatum antecedit (sit autem Ko) cum Sol videtur in linea KE, Planeta in ejus opposito videbitur, puta in I per KI, quae est una recta cum RE. &quia jam ponitur in hac vera oppositione exuere inaequalitatem secundam, ideo ¢rum epicycli in hac linea ER videbitur, pum in O. &quia Planeta est retrogradus, ergo tempore K0 priore quam KY Planeta est in KI linea posteriore quam Kn. Sed KI &C sunt partes linearum KO &KZ. Igitur &KO est magis in consequentia quam KZ. Apparet itaque quid in hac reductione a medio ad apparentem Solis motum in linea centri epicycli mutetur. Nam in T &opposito puncto pristinae lineae motus centri epicycli manent: in Z promovetur haec linea &in ea centrum epicycli, adimitur vero tempori interlapso: in opposito loco fit contrarium, tempori scilicet additur, linea motus centri epicycli retrahitur in antecedentia. Atque ita hae centri epicycli lineae à pristinis multum dißident. Quare etiam, cum ex his aliquot locis visis centri epicycli (nempe ex locis visis Planetae, post quem supponimus latere in eadem linea visoria centrum epicycli) nova &repetita operatione causas &mensuram inaequalitatis primae investigamus, effectus operationis a priori multum differt. Nempe, cum in semicirculo, in quo est apogaum, tempus fuerit imminutum, ut ita Planeta fiat celerior, prodibit igitur eccentricitas aequantis minor. Et cum in ejus semicirculi quadrante majore BZ, qui habet apogaum, aequaliter fuerit diminutum tempus quemadmodum in parte minore reliqua, multo igitur celerior in proportione Planeta redditus est in illa reliqua parte semicirculi. Perigaum igitur ad illam appropinquavit, &apogaeum a X versus Z descendit Quantitas autem novae hypotheseos sic patebit.