# Astronomia nova 43

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/43

in fine ostensum est, si per a ipsi κV parallelos ducatur AA, & KY sit aequalis ipsi AA, & connectatur novum a cum,, seceturque nova RA in M ea proportione, qua prior RA secabatur in Aper hanc novam hypothesin novum quidem eccentricum strui, hoc est, situ differentem a priori, sed qui etiam in priori hypothesi adhibitus visui in K suas visiones omnes fere imperturbatas relinquat. Descripto igitur ex M novo eccentrico, qui sit aequalis priori, & continuata utrinque KM, erit H novum apogaeum, centrum epicycii in B. o. punctis novi eccentrici, Planeta in A propior in 1 remotior quam prius. At vero in locis aequalitate secunda involutis (siquidem Planetae tribuatur epicyclus aequalis eccentrico Solis, quod necesse est ut faciamus, siquidem vim eorum, quae Copernicus & TYCHO BRAHE invenere, plane velimus in formam PTOLEMAICAM transfundere) omnino priores visiones per novum hunc eccentricum in illarum hypothesin illatum turbantur vehementer: Non quidem ideo, quia punctum aequalitatis a non manet idem: sed ideo, quia circa loca apsidum Solis centra eccentricorum Ptolemaici & nostri, intervallo AM, distant: quam distantiam etiam centrorum adeoque & locorum corporis Planetarii distantia aequalis sequitur. Haec porro discrepantia non est maxima, centro epicycli versante circa longitudines medias Solis. Dictum enim est, illis in locis pene eundem esse locum centro epicycli in utroque eccentrico, quamvis parallelis ex AA distantibus. Est ergo circa apsides Solis maxima, & major circa perigaum in Capricorno, continuata linea MA, ut secet eccentricos in P.E. Nam quanta est MA, tanta est & PE. Sed quia non designatur momentum idem per hanc unam lineam MA, cum non M.A. sed2 sit punctum aequalitatis, ergo versus PE veniant paralleli ex Aa, quae signabunt momentum idem, sintque AP, AE. & ex PE epicycli scribantur N.II.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
