# Astronomia nova 47.1-4

Kepler, Astronomia nova, 47.1 to 47.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/47.1

Itaque quae de affixione totius systematis Planetarii ad orbem Solis diximus, ad captum diximus eorum qui orbes Continuetur VC, & sit Planeta in hac linea ultra solidos credunt. C. Collocabit igitur Braheus in hoc casu punctum affixionis systematis Planetarii in v. Visio igitur Planetae sit per lineam VC. Ac etsi visus in C terra est, perinde tamen est ac si esset in v puncto unde dependet prima inaequalitas. Capiatur igitur instrumentis locus Planetae sub Fixis, quoties in lineae CV puncto aliquo e regione V ultra C fuerit visus (esto in lineis CV, CC, & oppositis) ut fuerit centrum systematis Planetarii in circulo VP, Sol in S & G, corpus Planetae e regione in O.F. etsi in theoria MARTIS eccentricus Planetae ad eccentricum Solis in minori proportióne est adeo ut eccentricus MARTIS & puncta o1 fiant ipsi c terrae propiora quam S Sol. quae una inter causas fuit cui BRAHEVS orbium soliditatem negaret. Ex pluribus igitur locis hujusmodi & omnino ex totidem quot haberi potuêre TYCHO BRAHE solitus est investigare inaequalitatis primae hypothesin seposita amplitudine orbis VP, eaque pro unico puncto aestimata, quasi VP centrum systematis Planetarii seu punctum affixionis interim quievisset. Ita comparationem instituit temporis interlapsi & angulorum quos vo & PF ex uno puncto educto (conjunctis VP) conformarant, qui quidem sunt iidem cum angulis OCF vel Ver. Esto jam confecta pragmatia, & prodeat linea apsidum eccentrici VLD vel PLD, D punctum aequatorium, & L centrum eccentrici in hac linea, & eccentricus HO & FH. & respondeat haec hypothesis omnibus locis Planetae observatis sub articulos oppositionis Planetae cum Solis loco medio. Mitto in praesens diligentius excutere, utrum haec hypothesis in genere Physicis principiis sit consentanea, in qua Sol terram circumit mente sua motrice ad eam respiciens seseque (ut qui orbe careat.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
