Latin
47.5 to 47.8
Kepler, Astronomia nova 47.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
)inaequaliter incitans pro accessu suo vel recessu a terra (nisi terram Sole praestantiorem facere &huic vim Solis motricem transscribere velis), idem vero Sol (ut in Copernico) vim motricem emittit ad omnes Planetas, eos circa sese rotans eo gradu celeritatis quo sunt illi gradu propinquitatis ad Solem; Planetae interim nituntur suos ad Solem accessus &recessus in parvo epicyclo conficere, simulque Solem (quacunque is terram concedit) iisdem vestigiis insequi extra ordinem; atque ita quilibet Planeta (maxime Sol) ad plura simul respicit, ipsique Planetarum trajectus per auram aetheriam vere (ut apud Ptolemaeum) spirales efficiuntur, qualiter capite I depicti sunt: haec inquam Jam poan sint consentanea, per occasionem alibi expendemus. natur vera haec forma hypotheseos in generalibus. Quaeritur, utrum porro in specie sit consentaneum, Planetas insequi ipsum Solis corpus s. 6. an vero punctum V. P. corpore vacuum, quatuor semidiametris Solis (non plus) a centro Solis distans, quod jam supra Solem sit jam infra jam ante jam pone: &lius, utrum magis consentaneum, vim, quae Planetas in orbem circa Solem circumagit, in ipso corpore Solis s. e. an in tali aliquo puncto V. P. corpore vacuo nidulari: breviter, Si axis systematis Planetarii (ut notionem vocis crasse a plaustro deducam) quo ceu clavo orbes Planetarum orbi Solis annexi sunt, si hic inquam est proxime Solem, cur non in ipso Sole? Si axis hic seu punctum affixionis circumit terram &proxime Solem &eodem plane tempore, cur propriam viam describit? cur non plane idem cum Sole iter observat? Omnino itaque concludo, siquidem vera sit universaliter TYcHONIS BRAHE sententia de systemate Mundano, sic esse accipiendam, ut centrum systematis Planetarum non in VP sed in SG in ipsissimo Solis itinere versetur, denique in ipso Sole insit, atque ad primam seu eccentri inaequalitatem a secunda liberandam sit utendum oppositionibus Planetae cum apparenti loco Solis non cum medio. Quam rationem ipse BRAHEVS postremis temporibus non gravatim est amplexus. Rursum igitur (ut Videamus igitur quid in eccentrico immutetur.