# Astronomia nova 50

Kepler, Astronomia nova, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/50

Demonstrationem non est opus repetere. Delineatio facilima est in scheCARVI. mate Copernicano, si ex v terra parallelon ipsi βx erigas, inque ea intervallo Rοβx centrum eccentrici Solis meteris supra V, & hoc centro eccentricum Solis Braheanum traducas per κ, & deleas eccentricum terrae Copernicanum. ExPOSITA igitur hac hypothesium diversitate earumque in primis inaequalitatibus aequipollentia, in secundis discrepantia, PRIMAM OPERIS PARGEM concludamus, quae (si quid video) totius operis est difficilima ob labyrinthos opinionum pene inextricabiles & vocum aequiQuae vocationes perpetuas aut circumscriptiones taediosissimas. autem me necessitas impulerit ut hanc doctrinam praemitterem, jam statim capite VII patebit. Hebetior aliquis totam differre potest, donec quae sunt faciliora apprehenderit.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
