# Astronomia nova 52

Kepler, Astronomia nova, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/52

CAPVT VII. Qua occasione in theoriam MAR. TIS inciderim ERVM EST, divinam vocem, quae discere jubeat. homines Astronomiam, in mundo ipso expressam, non verbis aut syllabis, sed reipsa & commensuraione humani intellectus sensuumque cum serie cororum & affectionum coelestium. Sed tamen etiam fatum quodpiam occulte homines alios ad alias artes impellit, certosque reddit sese, ut pars sunt creati in parte divinae providentiae esse. m primum per aetatem Philosophiae dulcedinem cognoscere potui, universam illam ingenti cupiditate sum complexus, nihil admodum de Astronomia in speciem solicitus. Aderat quidem ingenium; nec difficulter Geometrica & Astronomica, quae scholarum ordo suppeditabat, capiebam, figuris subnixus & numeris & proportionibus. Sed erant illa necessaria studia, nihil quod inclinationem potissimam ad Astronomiam argueret. Cumque sumptibus DVCIS WIRTEMBERGICI sustentarer, viderem vero commilitones meos, quos Princeps interpellatus in exteras nationes mittebat, tergiversari varie amore patriae, durior ego mature admodum mecum concluseram quocunque destinarer promptissime sequi. Prima se obtulit functio Astronomica, ad quam tamen obeundam (vere dicam) extrusus sum authoritate Praeceptorum; non longinquitate loci territus, quem metum in aliis damnaveram (ut jam dixi), sed inopinato & contempto functionis genere, & tenuitate eruditionis in hac Philosophiae parte. Hanc igitur adii instructior ab ingenio quam a scientia, multum protestatus me jure meo ad aliud vitae genus quod splendidius videbatur nequaquam cedere. Quinam fuerint primo biennio successus horum studiorum, ex Mysterio meò Cosmographico apparet. Quos praeterea mihi stimulos MAESTLINVS Praeceptor meus adhibuerit ad reliquam Astronomiam amplectendam, leges in eodem libello & epistola ejus viri, quae est Narrationi Rhetici praeINVENTVM illud omnino maximi feci, multoque majofixa. ris, quod viderem & MAESTLINO idem tantopere probari. Neque tantum ille me exstimulavit intempestiva lectoribus promissionę facta universi mei (ut ajebat) OPERIS VRANICI, quantum ipse ardebam ex restitutione Astronomiae inquirere, an inventum illud meum omnem observationum subtilitatem pateretur. Jam enim demonstratum erat in ipso libro, consistere hoc intra subtilitatem vulgatae Astronomiae.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
