Latin
PARS
Kepler, Astronomia nova 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo itaque tempore serio de observationibus comparandis cogitare coepi. Cumque anno MDXCVII ad TYCHONEM BRAHE scripsissem rogans ut suam de meo libello sententiam diceret, ipseque respondens inter caetera suarum etiam observationum meminisset, ingenti me cupiditate earum videndarum inflammavit. At vero TYCHO BRAHE ipse quoque magna pars fati mei ex eo non destitit me ultro hortari ut ad se venirem. Cumque me longinquitas loci esset absterritura, divinae rursum dispositioni asscribo quod in Bohemiam is venit. Eo igitur veni sub initium anni MDE spe Planetarum correctas eccentricitates addiscendi. Cum autem primo octiduo didicissem ipsum adhibere cum PTOLEMAEO &COPERNICO medium motum Solis, esset vero apparens motus meo libello accommodatior (quod ex ipso libro patet), ab authore impetravi ut mihi liceret observationibus meo modo uti. Erat tum ejus domestico CHRISTIANO SEVERINI sub manibus theoria MARTIS, quam tempus ipsi dabat in manus, eo quod versarentur in observatione acronychii situs seu oppositionis MARTIS cum Sole in 9 grad. Leonis. Si CHRISTIANVS anium Planetam tractasset, in eundem &ego incidissem Rursus ergo divina dispositione accidisse puto, quod eodem tempore ego advenerim, quo tempore MARTI ille erat intentus, ex cujus motibus omnino necesse est nos in cognitionem Astronomiae arcanorum venire aut ea perpetuo nescire. RECVDEBATVR tabula mediarum oppositionum ab anno MDLXXX. erat excogitata hypothesis, quae eas omnes repraesentare perhibebatur intra duorum scrupulorum propinquitatem in longitudine, cujus numeros vel paulo differentes capite v usurpavi. Apogaeum initio anni MDLXXXV ponebatur in 23 grad. 45 min. Q. eccentricitas maxima, quae ex semidiametro utriusque circelli componitur, erat 20160 qualium semidiameter epicycli majoris esset 16380. Igitur in forma primae inaequalitatis Ptolemaica eccentricitas aequatorii puncti erat 20160 vel eo paulo minus. Ex hac hypothesi extructa erat &tabula aequationum eccentri ad gradus singulos, &correcti motus medii, additione facta ad Prutenicarum motum medium unius scrupuli &dodrantis. Et diducti erant. hi motus medii, apogaei, itemque &nodi, per annos quadringentos, perinde ut in Solaribus &Lunaribus motibus tomo 1. Progymnasmatum factum est. In sola latitudine sub acronychios situs itemque &in parallaxibus orbis annui CHRISTIANVS haerebat. Aderat quidem hypothesis &tabella pro latitudinibus, sed non eruebatur inde latitudo observata. Quae res ipsi in Lunares motus incubituro impedimento erat. CVM igitur suspicarer id quod res erat, hypothesin non bene habere, accinxi me ipse ad opus secundum praeconceptas &in MYSTERIO meo Cosmographico expressas opiniones.