# Astronomia nova 60

Kepler, Astronomia nova, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/60

Atqui orbita Planetae (cujus primam inaequalitatem investigamus) non est sub AC, sed sub AD, ut jam ostensum. Nihil igitur attinet arcus AC ad inaequalitatem primam, sed adulterat veras Planetae elongationes ab A. Etenim visa latitudo est EHC, vera autem puncti F latitudo seu inclinatio lineae GF ad eclipticam est EGF. Itaque etsi secunda inaequalitas longitudinis absorbetur in oppositione cum Sole, latitudinis tamen inaequalitas secunda tunc est fere maxima, & mensura ejus est HIG angulus. Quemadmodum igitur tota latitudo EC efficit ut AC longior sit quam AE arcu EB: ita & pars hujus latitudinis visae FG vel HIG, quae est ex inaequalitate secunda, efficit ut eadem AC longior sit quam AF. longior igitur justo. Atque hoc peccatum contemni non potest. excurrit enim ad IX minuta. Potuit error vel ex eo deprehendi, quod angulus BAC, quem tribuerunt inclinationi planorum eclipticae & orbitae MARTIS, non manet constans. Id enim ex resolutione patet, si quantam additionem tabula exprimit, tanto auctum ponas arcum AC, exque eo & AC computes EAC angulum. Prodeunt enim anguli ut in adjecta tabella: ex qua apparet in semicirculo Boreali ipsos fere posuisse angulum maximae latitudinis Borealis 4 grad. 33 min. in Australi Austrinae 6 grad. 26 min. Igitur planum eccentrici in subtensa nodos connectente, quae per Solem vel terram transit, esset quodammodo infractum, quia minus inclinaretur pars superior quam inferior. Quin imo totum iter seu planum eccentrici Planetae esset flexuosum, qualis est ipsa via per visas MARTIS latitudines sub Fixis descripta, quae circulus non est. Haec autem omnia simplicitati motuum coelestium sunt adversa. quod experientia multis exemplis docebit. VERA igitur ratio reducendi ad orbitam est haec, ut cognito ex observationibus E loco Planetae in ecliptica, quaeratur angulus EGF inclinationis ejus loci, methodo quae infra sequetur. tunc quia E rectus, ex AE & EF mensura anguli EGF per doctrinam triangulorum quęratur AF, vel pro EF adhibeatur EAF angulus perpetuus. Cumque ex argumentis iis quae inferius explicabo appareat, angulum EAF in stella MARTIS esse non majorem Igr. 50 min. circiter, reductio quoque circa gradum 45 à nodo omnium maxima non superat 1 minutum, prò quo tamen tabula alicubi IIX & X min. jubet addere. Quare ob hanc quoque causam peccare potest hypothesis ad 7 & 9 minuta, eo quod observationes, quae erant fundamenti loco, per hanc reductionem nonnihil damni sunt passae. Quare multo minus quam antea impediebar ab inquisitione novae hypotheseos.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
