Latin
CAPVT X
Kepler, Astronomia nova 61
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. Consideratio ipsarum observationum ex quibus venatus est TYCHO BRAHE momenta oppositionum cum medio Solis. ON PRAETEREVNDVM erat in tam subtili inquisitione quin ipsa fundamenta penitus inspicerem. Et copiam mihi fecerat Braheus utendi suis observationibus. Sic igitur inveni. D I. Anno MD LXXX D. XII Novembris Hora x Minut. L reponebant o in 8 gr. 36 min. 50 sec. 11, sine mentione variationum horizontalium, quo nomine parallaxes diurnas &refractiones in sequentibus intellectas volo. Haec igitur observatio est longinqua &solitaria. Reducta fuit ad articulum oppositionis, usurpatione motus diurni ex Prutenicis. Nam in MAESTLINO die xII in meridie &ponitur in 8 gr. 20 min. 1, die xvii rursum in meridie in 6 gr. 25 min. 11. Ergo motus V integrarum dierum esset 1gr. 55 min. In STADIO Igr. 52min. Itaque die XvIi hora consimili X M. L. MARS debuit videri vel in 6 gr. 41 min. 50 sec. n vel in 6 gr. 44 min. 50 sec: hora IX M. XL (quem TYCHO ponit articulum observationis) per I min. 4 sec. promotius, nempe vel in 6 gr. 42 min. 54 sec. vel in 6 gr. 45 min. 54 sec. Ponunt 6 grad. Vides hanc oppositionem (quod scrupulositatem attinet) esse paulo incertiorem, quod utatur diurno non observato sed aliunde mutuato, qui ipse apud diversos authores per hos v dies tribus scrupulis a se ipso dissidet. II. Anno MDLXXXII D. XXVIII Decemb. H. XI/ reponebant o in 16 gr. 47 min. es ex observatione. Sequitur minutis 46 postea momentum oppositionis a Tychone assignatum, quibus Planeta non integrum scrupulum retrocedit. Ponit igitur Tycho 16 gr. 46 min. 16 sec. E. Hic adjectu schedae affectabatur correctio per refractionem 2 scrupulorum, quam puto fuisse rudimentum nascentis tunc opinionis de refractionibus. Secutus autem est locum observatum illibate. quare non considerabat Planetam quasi qui locum permutet. nec opus erat, utpote in Cancro, Canero extra refractiones, &in medio coeli ubi in as longitudinis parallaxis nulla est. III. Anno MDLXXXV D. XXXI Januarii Hora XII M.o reponitur c in 21 gr. 18 min. 11 sec. 6. &motus diurnus observationum collatione fuit 24 min. 15 sec. Sequitur momentum oppositionis H. XIX M. XXXV per horas VII M.xxxv. quibus diurnus competit 7 min. 41 sec. in antecedentia. Ergo momento destinato fuerit in 21gr. 10 min. 30 sec. 8. quod &assumptum est. Nulla parallaxeos mentio. De refractione non erat. necessarium, quia o altus &in M. C. Itaque monitiunculam de refractione in tabula (jure) neglectam invenio.