Latin
XXIV IAHHII
Kepler, Astronomia nova 61-3
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV IAHHII. aequato &ad VRANIBVRGICVM meridianum reducto. Die vero n ron. eadem hora in 6 gr. 18 min. &collocabatur. Hinc diurnus prodibat. 23 min. 44 sec. &ad D. +Januar. H. IXM. XL locus in 8 gr. 18 min. 45 sec. 8. uti &posuerunt. PORRO hanc discrepantiam ascensionum rectarum posui ideo, ut ostenderem etiam in ipsa observatione aliquot minutorum incertitudinem inesse, nisi ubique summa diligentia adhibeatur nullis destituta commoditatibus. Venerant tunc instrumenta (nec ea maxima) in Bohemiam; nec dum satis erant bene collocata &praeterea affecta ab itinere. Sed tamen usu venit saepius etiam in observationibus insulanis, ut ascensiones rectae a duabus stellis deductae discrepent ini scrupulis. De quo cum consulerem CHRISTIANVM, an observationum seu visus imbecillitate accidere credere deberem, respondit non insolens hoc esse. DENIQVE hoc quoque hic est monendum, profiteri TYCHONEM in tabula, se parallaxibus Solaribus usum in corrigendis locis MARTIS. At jam statim patebit, lubricum &imperceptibile esse negocium parallaxeon MARTIS. Parum tamen hoc efficit ad locorum hujus tabulae certitudinem, quia o fere semper in M. C. potest observari vacuus longitudinis parallaxi. CAPVT XI. De parallaxibus diurnis stellae MARTIS. ITIVM novi mei laboris &restitutionis motuum inde ubi jam cessavi. Nam ex parte prima patet, assumenda quidem loca &sub oppositionum cum o verarum articulos, sed tamen sic non omnem exui inaequalitatem secundam, sed opus esse ut arcus in ecliptica numeratus reducatur ad orbitam Planetae. At orbita Planetae prius est investiganda per inclinationnem planorum &per nodorum cognitionem. Rursum inclinatio &nodi nequeunt sine parallaxi diurna cognosci, siquidem haec sit grandiuscula. A parallaxi igitur incipiendum. cujus inquirendae modos duos ponam. PRIOR MODVS (usitatus &caeteris) examinabitur in observationibus Braheanis.