# Astronomia nova 64

Kepler, Astronomia nova, XXIV IAHHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/64

Anno igitur MDLXXXII cum MARS opponeretur Soli in Cancro, incredibilem inveni diligentiam in observando, cum titulo Tychonis manuscripto, PRO INQVIRENDIS PARALLAXIBVS MARTIS, sed ex qua aut plane nullam aut perexiguam elicueris MARTIS parallaxin. Taceo quod (more solito) stellam MARTIS compararunt ad stellas eclipticae vicinas & plerunque longe distantes. Cum igitur comparatione matutinae & vespertinae observationis soleat inquiri parallaxis stellae mobilis (MARS enim Soli oppositus incedit motu retrogrado), hinc factum, ut fere ab aliis stellis mane aliis vesperi Mars fuerit observatus. Cujus enim Fixae mane copia fuit (altioris quippe quam est &) ea si sit eclipticae vicina, vesperi (MARTE jam in plaga occidentali versante) aut occidit aut ob refractionem inepta est in hoc subtili negotio. Alia igitur substituenda fuit. At si stellae Fixae aliae aliis permutentur, semper minor fides est negotio quam si eadem retineatur. Cum autem BRAHEVS passim viris doctis affirmaverit, ex hujus anni observatis inventam esse parallaxin Martis notabiliter majorem Solari, EG o ut operationem seu calculum hunc penitius inspicere possem, totum librum diligentissime perlustravi. Et inveni quidem titulum, qui rationem profiteretur inquirendi parallaxin Martis ex illius anni obSed en rem inopinatam. Locum Martis observando servationibus. inventum accommodarunt ad schema Copernicanum operosissime & diligentissime delineatum. In eo schemate immanem sumpserunt laborem omnia triangula, quae causa duplicis epicycli in concentrico nascebantur, solvendi numeris prolixissimis. tandemque hic erat finis calculi, ut pronunciarent, parallaxin Martis vere fieri majorem Solari. Aliud igitur Braheus proposuerat, aliud ministri calculi sunt exsecuti. Ille volebat, ut ex matutinis & vespertinis observationibus inter se comparatis inquirerent parallaxin Martis: hi vero inquisiverunt, quantam parallaxin faceret schema Copernicanum. An igitur ex hac sola suorum ministrorum fide Braheus de parallaxibus pronunciaverit, incompertum est mihi. Nos ipsa observata (quantum ad negotium nostrum attinet) consulamus. Anno MDLXXXII nocte inter 23 & 24 Novembris distantiae a Fixis eaedem manserunt diversis horis. Hic igitur stationis terminus fuit. Sequentis bidui motus fuit XI & xV minutorum. Nocte diei xxvi Dec. transiit inter secundam & septimam i distans (per radium) a capite inferioris Geminorum seu a secunda 2gr. 25mi. vel 2 gr. 26min. sed a septima igr. 6min. vel i gr. 7 min. ut latitudo fuerit 4grad. 4gr. 9 min. circiter. Hora igitur VIII M. XXVIII distabat ab oculo Tauri 44 grad. 41 min. cujus latitudo 5 gr. 31min. Australis, longitudo 4gr. 12 1/2 min. I anno MDE. Hinc MARTIS longitudo quasi anno MDC 17 gr. 53 1/2 min. &S, hoc est, completo MD LXXXII. 17 gr. 38 min. a, altitudo 40 gr. 50 min. Extra refractionem igitur.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
