# Astronomia nova 65

Kepler, Astronomia nova, XXIV IAHHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/65

Vicissim hora VII M. xv matutina diei XXVII Decembris distabat a corde Leonis 36 gr. 43 min. cujus latitudo o gr. 26 1/2 min. hinc ejus longitudo MDLXXXII completo 17 gr. 28 1/2 min. e3, altitudo 14 gr. 4 min. in refractione igitur. Ab hora ergo IIX M. XXIIX? vespertina in horam XIX M. xv per horas x M. XLVI 1/2 visus est retrocedere per 9 1/2 min. Pro diurno, notata die XXIX H. VII M. XLVII distantia MARTIS a pede Erichthonii Australi 29 gr. 382 min. Die vero xxx hora IIXM. IX distantia ab eodem fuit 29 gr. 13 1/ min. Igitur horis xxiv M. xxi mutata est per 25 min. Atque hic diurnus mansit etiam die XXVII. Horis ergo x M. XLVI 1/ debebantur minuta 111: at vidimus tantum 9 /2 min. Haec expendamus. Parallaxis vesperi praecedente surgentem MARTEM orientaliorem (quia retrogradus) projicit in ortum, mane cadentem & occidentaliorem projicit in occasum. Sicut igitur parallaxis Lunae diurnae motum retardat ad visum: sic vicissim eadem parallaxis MARTIS motum retroSi ergo sentitur parallaxis, per motum retrogradum accelerat. gradum nimis auctum sentitur. At hic diminutus est motus. Nulla igitur parallaxis. Vicissim vero contraria parallaxi refractio sentitur. Est autem refractio altitudinis 13 gr. minutorum 4 ex tabella Fixarum, 8 min. ex tabella Solis: cujus minima pars cedit longitudini, quia Cancer valde oblique descendit. Trium igitur ad summum minutorum contigit refractio longitudinis, quae ad 9 1/ min. addita constituunt 12/ min. motum horarum x +/ refractione liberum, qui si parallaxi etiam caruisset, debuit esse min: 11 1/2. Ergo excessus 1 1/2 est parallaxis longitudinis utriusque observationis. quod est plane minimum infidum & contemptum quippiam. Diexvi Januar. anni MD LXXXIII vesperi hora VII M. Xxx MARS distabat a lucido pedis Erichthonii 23 gr. 29 min. Altitudo sequente mane hora v M. o a corde s 43 grad. 58 min. in altitudine 15 gr. Et MARS per regulam apparebat exquisite cum utraque stella in eadem recta. Itaque cum motus MARTIS versetur in hac linea, notavit Braheus dari hinc parallaxin longitudinis adhibito diurno MARTIS. Hic vero sic habetur. Die xviJanuar. hora x 1/2 distabat a lucida pedis Erichthonii 23 grad. 27 min. Die XVII Januar. H. X1/2 ab eodem 23grad. 12/ min. Diurnus ergo esset 14 1/2 min. Vt igitur Braheo monenti pareamus, constituenda nobis est distantia pedis Erichthonii & cordis Leonis, quae invenitur 67 gr. 21min. Hinc ablata distantia MARTIS a lucida pedis Erichthonii 23gr. 29 min. relinquit MARTIS a corde Leonis 43gr. 52 min. vesperi hora VII /, quae mane hora v fuit 43gr. 58 min. per 6 min. auctior. Horae intersunt 1X 1/2. quibus de diurno debentur 5 1/ min. Hic Sequitur motum & horarium IV minutis debuisse videri majorem illo qui ex diurno proportionaliter sequitur. Quod cum observationes repudient, non est igitur & parallaxis tanta. Similes extant observationes anno MD LXXXV, MDXCV, & passim, ex quibus parallaxis invenitur perexigua, saepe nulla. Nonnunquam & in contrarium rem recidisse manu BRAHEI annotatum fuit. Hic igitur primus modus esto parallaxeos & inquirendae.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
