Latin
XXIV IAHHII
Kepler, Astronomia nova 67
Unproofread scanNot analysed yet
JAM ALTERVM modum pulchritudinis causa addam, in quo BRAHEANIS observationibus uti non possum. MEIS igitur dum utor, exhibebo tibi spectaculum ridiculum, &docebo exemplo, ad quid BRAHEO opus fuerit tanta diligentia, instrumentorum subtilitate, ministris, &reliquo apparatu. Duo mihi sunt instrumenta, quibus utor ex liberalitate G. D. JOH. FRIDERICI HOFFMANNIL. B. Sextans ferreus &Quadrans Azimuthalis orichalcinus; iste duum semis ille trium &semis pedum diametro in singula serupula uterque distinctus. Igitur hoc ipso tempore MDCIV, quo de parallaxibus cogito, (Solis magis an &haud queo dicere. nam postulat HIPPARCHVS meus suis etiam eclipsibus Lunae a o subsidium.) commodissima se obtulit occasio observandi, si sub alio climate fuisset, Marsque altius paulo incessisset. Mars namque simul in longum &latum immotus haesit cira Febr. anni hujus MDCIV, idque in a. quare ab exortu eusque in ipsum O exortum continuo decrescit angulus Horizontis cum ecliptica. Itaque secundum cap. IX Astronomiae Opticae parallaxis si qua est latitudinis continue crescit. Ex incremento vero per parallacticae columnas, e regione initialis &finalis anguli eclipticae cum Horizonte, quęsito, cognoscitur in fronte columnae parallaxis tota Horizontalis. Sequitur series mearum observationum. XVII. Nocte inter dies Jovis &Veneris, qui fuere; Febr. interea dum Corvus coelum mediat, erat inter &&Spicam 9 gr. 44 min. inter eundem &Lancem Boream 17 gr. 41 min. inter o &Arcturum 29 gr. 13m. Vt autem probaretur SEXTANS, mensi sumus etiam quod est inter Arcturum &Spicam 32 gr. 57 min. quod tamen debuit esse 33gr. Im. 45 sec. ut patet, si calculus consulatur adhibitis seu ascensionibus rectis &declinationibus, seu longitudinibus &latitudinibus, quas assignavit TYCHO sideribus hisce libro 1 Progymnasmatum. Ergo distantiae MEAE minores justo fuere per 4 1/2 minuta, quibus correxi o a Fixis distantias, ut fuerit a Spica 9 gr. 48 min. 45 sec. a Lance 17 grad. 45min. 45sec. ab Arcturo 29 gr. 17 min. 43 sec. Sumpsi autem &altitudinem &meridianam per QVADRANTEM 32 grad. 4 minut. &Spicae 30 gr. 50 minut. quae cum habeat declinationem 9 gr. 2 min. relinquitur Marti 7 gr. 48 min. declinatio. Ostendebat autem altitudo Spicae non sat bene habere meum perpendiculum. nam altitudo aequatoris est in meo loco 39 gr. 54 min. Itaque meridiana Spicae 30gr. 52 min. MARTIS 32 gr. 6 min. Ex declinatione igitur &&distantia a Fixa prodiit ejus asc. recta Spica a Lance Differentia Medium ergo Nam certus non sum, annon regula mea, ferrea &ponderosa cum