# Astronomia nova 75

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/75

CAPVT XIII. Investigatio inclinationis planorum eclipticae & orbitae MARTIS. ODIS & limitibus superiori capite ex sententia Brahei & mea quam proxime inventis, jam etiam inquirendum est, quantum vere inclinetur planum orbitae MARTIS ad planum eclipticae. Id ab ipsis observationibus deducere non ita promptum est. Nam angulus inclinationis hujus constituitur apud centrum systematis Planetarii, quod COPERNICO & TYCHONI Sol est. At visus in Solem nunquam inducitur, ut ex eo haec inclinatio sub Fixis videri & mensurari possit. Ex alio verò loco (angulo etiam alio) spectabitur maxima digressio limitis ab ecliptica. In PTOLEMAICA forma videri possit expeditior ratio, sed non est. Nam demonstrabitur, planum epicycli manere perpetuo parallelon plano eclipticae. Poneergo centrum plani epicycli in limite alterutro: sit Planeta in eadem linea longitudinis ex centro visus per centrum epicycli: vel erit remotior a visu quam centrum epicycli, & sic distantia ejus ab ecliptica minor apparebit quam distantia centri epicycli ab eadem ecliptica; vel erit propior visui, & sic major apparebit eo quod quaerimus. In hac difficultate solatur nos hoc unicum, quod id cujus causa inclinationem inter principia quaerimus non est tale ut summam subtilitatem desideret. Licebit igitur nobis uti modis iis qui de inclinationis quantitate testimonium eminus perhibent: quorum tres ponemus. APPARET autem ex jam dictis, tunc nos rectissime adjutum iri, si observationem nanciscamur stellae Martis ad tale momentum, ubi Mars aequaliter & a terra & a Sole absistens linea ex Sole per seducta in 16 vel 17 gr. 8 vel ae (loca limitum) referatur: in forma PTOLEMAICA, ubi centro epicycli in 16178 velae versante Mars aequaliter cum centro epicycli aterra absit. In solo Mercurio hoc problemam locum non habebit. Sit B Sol, A terra. constituatur super AB isosceles ACB, & sit Planetae locus, c punctum eclipticae plani: erectaeque perpendiculari CE in orbitam Martis, corpus artis in E sit. Aequaliter igitur apparebit EC & ex B Sole & ex a terra: per se patet. Vi autem sciatur, qua in dispositione Oars aequaliter absit a Sole & terra, nota quod quando lineae ex C Narte & A terra in B Solem cadentes faciunt rectum angulum CBA, tunc enbrevior est quam CA. Itaque oportet BA locum oppositum Solis & BC locum Martis eccentricum minus distare po gradibus, ut CAB, CBA, aequentur. Ergo BC in 17& vergente Solem oportet esse ultra 17 & ante 17 no. Contra si Be sit in 172, Sol debet esse ueltra 17 no & anXIII. Oρas. Inclinatio & latitudo diffetenter intelligntus.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
