# Astronomia nova 76-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/76-2

Ariete brevium ascensionum (Sole in 11 noctes claras efficiente) observari vix possit, aut omnino videri. Anno igitur MDLXXXVIII D. X Novembris manè hora Vi) visus est Planeta & in 25 gr. 31min. 1ν cum latitudine igr. 36 min. 45 sec. Boreali, Sole in 2140. Ergo quia Sol tantummodo 62- gradibus distat a Marte, cum debeat distare per 72 grad. ut triangulum (quod requirit problema) fiat aequierurum: Mars igitur adhuc longius a terra abest quam a Sole. Itaque minor apparebat latitudo ejus loci quam erat vera inclinatio. Sequenti vD. Decem. mane hora vi Mars visus est in 9 gr. 192m. 2 cum latitudine i gr. 53 1/2 min. Bor. Sole in 23 gr. 2. Ergo quia Sol distat a Marte per 731/2 gradus, digressio puncti orbitae (quod tunc Mars occupabat) paulo minor fuit quam i. 53 1/2. debuit .n. interesse 72. Nunc cum intersit plus, minor evasit distantia MARTIS & terrae quam MARTIS & Solis. major igitur apparentia inclinationis, ejus quidem puncti de plano eclipticae At quia tamen v Decembris Planeta motu eccentricojam aliquot gradibus superaverat limitem, veras suas ab ecliptica digressiones iterum minuens, majores igitur fuerunt in ipso limite. Quare tollentibus se mutuo causis maxima planorum inclinatio erit circiter igr. 50 min.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
