Latin
78.5 to 78.6
Kepler, Astronomia nova 78.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
uo versante accidat perfecta quadratura Solis &Martis: ubi inter lineam BA ex terra per Solem (quae hoc casu itidem &linea sectionis planorum est) &lineam BD ex terra per Martem eductas nonaginta gradus seu quadrans intersit: quanta ibi erit visa latitudo Martis FBD, tanta erit &inclinatio planorum maxima EAC, quamvis ibi loci in F Oars non tantum ab ecliptica digrediatur quantum in E. Primus talis dies occurrit XxII Aprilis anno MD LXXXIII, quem etiam jam modo usurpaveram. Sol in 118 quinque vel sex gradibus infra nodum. Terra igitur supra lineam sectionis versus Martem. Quo nomine major justo fiet latitudinis apparentia, quia e propinquiore loco. At contra, cum non intersint 90 gr. Solem inter &Martem, hoc no CAP. XIII. mine rursum minor justo erit haec apparitio latitudinis. Si ponas contrarias has exorbitationes se mutuo tollere, inclinatio planorum igitur proxime aequabit visam latitudinem. Visa latitudo fuit I gr. 50 1/2 minut. Proxime igitur tanta planorum inclinatio. Anno MD LXXXIV D. XXX Octob. selecta erat occasio. Sed nulla observatio extat. Die vero XII Novemb. sequente nocte hora 1 1/2, Sole jam 14 vel 15 grad.