# Astronomia nova 79

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/79

delapso infra diametrum sectionis, terra vero tantundem sublata (COPERNICO), vel diametro sectionis tantundem in terram demissa (TYCHONI), visus fuit & in 23 gr. 14 min. R, latitudine 2 gr. 122m. Boreali, Sole in igr. a versante. Hic parumper de angulo minutum ob inclinationem lineae visionis Martis ad lineam sectionis. plurimum vero is auctus ex appropinquatione ad terram. Minorergo multo inclinatio quam 2 gr. 12 min. scilicet igr. 50 min. Anno MDLXXXV D. XXVI April. H. IX M. XLII visus fuit in 21 gr. 26 min. R. latitudo Igr. 49 1/2 min. Borea. Erat Sol in 168 proxime ipsum nodum. linea visionis Martis paulo inclinata, cum & sit ultra 168. Ergo angulus inclinationis maximae planorum paulo admodum major quam Igr. 49 1/2 min. scilicet 1gr. 50 min. aut paulo quid amplius. Sic circa alterum limitem anno MDXCI D. XVI Octobris H. VI 1/ vespertina, visus est o in 1gr. 27 1/2 min. a cum latitudine 2 gr. 10 1/2 mi. meridiana decrescente. (nam praecedente X Octob. fuit latitudo 2 gr. 182m. & 11 Octob. 2gr. 38 1/2 min.) Sol in 2 /κ supra nodum. Terra ergò infra nodum versus Martem. Itaque ex appropinquatione major fuit visa latitudo quam inclinatio plani ecliptici. Post dies XIV Sole in nodum competente, si iterum XXvIii minutis decrevisset (quantum imminuta est praecedentibus) XIV diebus, restarent i gr. 45 min. At non manet proportio eadem imminutionis terra discedente a sidere vel hoc a terra. Semper enim in remotioribus minor est imminutio. Nihil igitur hinc contra inclinationem maximam Igr. 50 min. depromi potest. quin potius ea eminus confirmatur. Demonstratio latius extendi potest. Sit BA linea ex terra per corpus Solis ducta in locum nodi 17 gr. no vel v: & spectetur Planeta quocunque Zodiaci loco. Latitudo igitur, quam habere videtur, metitur inclinationem puncti de plano tantum vere distantis à limite quantum & abesse videtur a limite. Spectetur Q in BG. Duc ei parallelon AH. Quanta igitur apparet latitudo in G ex B, tanta est inclinatio puncti H. Et BG, AH, vergunt in gradum eundem sub Fixis, quia paralleli. Vt in observatione MDLXXXV D. XXVI April. quia Sol in 168 & & in 21gr. 26 min. & visus est cum lat. 1gr. 49 /2 min. ergo inclinatio in 21 gr. 26 minut. & motu eccentrico est 1gr. 49 1/2 min. Ac cum 21 gr. 26min. absit a limite v gradibus, & sinus gradus 85 parte- minor sit sinutoto, erit & hic maxima inclinatio parter sui major, scilicet I gr. 50 1/2 min. circiter. In ProIn PTOLEMAICA hypothesi demonstratio hujus rei hinc procedit. Sit A terra, AB linea per Solem & ejus oppositum in 17gr. E vel vo, AD linea visionis Martis, D &, BAD rectus. Erit ergo AD in 17 gr. R vel ae. Et quia Do, quae ergo ex D exit parallelos ipsi BA(quia motus Martis in epicyclo motum Solis in suo orbe sequitur) per C centrum epicycli transibit. Sit in AD, E punctum, & ipsi AC aequalis AE.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
