Latin
CAPVT II
Kepler, Astronomia nova 8
Unproofread scanNot analysed yet
omnem Planetarum inaequalitatem, ARISTOTELES solidis orbibus coelum refertum credens, alios xxIv revolventes censuit interponendos; ut scilicet inferior quisque orbis, eo raptu, quem propter contiguitatem superficierum erat à superiore passurus, liberaretur. Igitur, cùm in universum orbes XLIX (sive secundum Calippum LIII aut LV) accumulasset, singulis singulos motores addidit; quorum quilibet orbi suo, &omnibus inferioribus, quos ille esset complexus, motum aequabilissimum in orbe superiore, orbem suum proxime ambeunte, tanquam in loco quodam, praestaret, &à quo, &plagae, in quam motus ferri debebat, &celeritatis, qua esset orbis ad suum principum restituendus, constans ratio procederet. Ac cum placuisset illi Philosopho, motum aeternum esse, motores quoque aeternos statuit: qui cum infinito tempore moveant, infinitatis vero nullum materiatum capax esse sciret, immateriatos quoque, &principia separata, quare immobilia esse voluit. At cùm ex motus aeternitate mundum extruxisset aeternum, essetque haec duratio essentiae, totius mundi bonitas &perfectio, opposita interitui, qui malus esset; principus illis perfectionem summam tribuit, ejusque intellectionem, &ex intellectu bono voluntatem id prosequendi, ne bonum non bene faceret. quo pacto mentes separatas, denique deos nobis introduxit, motus coelorum perennis administros.