# Astronomia nova 8

Kepler, Astronomia nova, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/8

omnem Planetarum inaequalitatem, ARISTOTELES solidis orbibus coelum refertum credens, alios xxIv revolventes censuit interponendos; ut scilicet inferior quisque orbis, eo raptu, quem propter contiguitatem superficierum erat à superiore passurus, liberaretur. Igitur, cùm in universum orbes XLIX (sive secundum Calippum LIII aut LV) accumulasset, singulis singulos motores addidit; quorum quilibet orbi suo, & omnibus inferioribus, quos ille esset complexus, motum aequabilissimum in orbe superiore, orbem suum proxime ambeunte, tanquam in loco quodam, praestaret, & à quo, & plagae, in quam motus ferri debebat, & celeritatis, qua esset orbis ad suum principum restituendus, constans ratio procederet. Ac cum placuisset illi Philosopho, motum aeternum esse, motores quoque aeternos statuit: qui cum infinito tempore moveant, infinitatis vero nullum materiatum capax esse sciret, immateriatos quoque, & principia separata, quare immobilia esse voluit. At cùm ex motus aeternitate mundum extruxisset aeternum, essetque haec duratio essentiae, totius mundi bonitas & perfectio, opposita interitui, qui malus esset; principus illis perfectionem summam tribuit, ejusque intellectionem, & ex intellectu bono voluntatem id prosequendi, ne bonum non bene faceret. quo pacto mentes separatas, denique deos nobis introduxit, motus coelorum perennis administros.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
