Latin
CAPVT XIII
Kepler, Astronomia nova 80
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quia AC non erit in 17& vel ae, non etiam tantum ab ecliptica distabit quantum E limes Boreus. nec igitur D tantum distabit ab ecliptica quantum E, quia CD &omnia epicycli puncta aequaliter distant ab ecliptica, cum planum epicycli ad hypothesium aequipollentiam efficiendam perpetuo ponatur parallelum plano eclipticae. quanto D vel C minus ab ecliptica distat quam E, tanto propius est D ipsi A quam E, ut ita distantia D tanto major, &utraque eodem angulo ex Alpectentur. Nam ut distantia C ab ecliptica ad aistantiam E ab eadem. sic sinus arcus CB(hoc est AD) ad sinum totum AE ex doctrina sphaerica inclinatorum circulorum, eò quod ECB circulus inclinatus sit super AB. At C &D distant aequaliter, ut jam dictum. Ergo ut distantia D (vel perpendicularis ex D in eclipticam demißa) ad perpendicularem ex E: sic ADad AF. Triangulo igitur ADD &AEE similia erunt (cum sint rectungula in D.E. punctis eclipticae), &laterum proportionalium, sed &concurrentia lateribus (AD, AE) in plano eclipticae ab eodem (A) puncto descriptis &in idem longitudinis punctum in 178 vel z vergentibus. Ergo &AD, AE, lineae in orbita concurrene: hoc est, linea ex A terra per D Martem educta, in hoc situ incidet in E locum centri epicycli, quando id est in limite. Et sic idem erit angulus &inclinationis maximae limitis &visae latitudinis Martis in hoc situ. TERTIVS MODVS calculo &praeconcepta orbium proportione indiget: quem tantummodo delibabimus propter consensum. nàm accurata &genuina ejus tractatio reservatur in partem quintam &caput LXIII, nec hic est necessaria. In tabula oppositionum TYCHONIS fuit latitudo visa in 21 grad. 16 min. 8 graduum 4 min. 321/2 Sit A Sol, B terra, C Mars in eccentrico. Ergo linea AE per B terram inter Fixas excurrens incidet in eclipticam, AC in orbitam Martis. Et cum Mars sit in 21 gr. &proxime limitem, angulus EAC proxime erit maximus. Quem sic investigo. Sit BAIOOO, ACI6GA, &EBCAgr. 321/ min. Vteroo AC ad EBC, sic BA ad BCA 2 grad. 43 min. 27 sec. quiablatus ab EBC, relinquit angulum BAC quaesitum I gr. 48 min. 43 sec. qui in ipso limite esset hinc circiter 1gr. 49min. &nonnihil variatur, si proportio BA ad AC variatur, de quo infra. Hoc modo ex quacunque acronychia observatione, cujus latitudo grandiuscula sit, inquiritur primum inclinatio illius puncti orbitae, post inclinatio maxima, consideratione distantiae a nodo vel limite. Vt anno MDXCIII D. XXIV Augusti latitudo visa sub oppositionem cum Sole proditur 6 gr. 7m. meridiana. Mars in 12 1/2 gr. X. Sit igitur BAIOOO, ACI3S9 ex anticipato. Vi igitur CA ad sinum CBE, sic BA ad sinum BCA 4gr. 21 min. 10 secun. qui ablatus à CBE relinquit BAC quaesitum i gr. 42 min. 10 sec.