# Astronomia nova 81

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/81

Abest vero locus iste 26 circiter gradibus à limite, 64gr. a nodo. Vt igitur sinus 64gr. ad hanc digreßionem ab ecliptica Igr. 42 min. sic sinus totus ad maximam planorum inclinationem, quae prodit igr. 53 min. ubi de superfluis tribus scrupulis non est ut simus soliciti. prodeunt enim ex suscepta proportione, de qua infra parte quarta. In forma PTOLEMAICA erit A terra, & centrum epicycli Martis, D punctum imum epicycli eo quod Mars in oppositione Solis versetur. Et quia FA Solis linea in ecliptica est, planum vero epicycli ponitur parallelum plano eclipticae; erit CD parallelos ipsi EA. Ergo BAC & ACD aequales, incunatio scilicet eccentrici & epicycli. Sed & aequalis est CD ipsi BA ob plenariam hypothesium aequipollentiam, vel certe, ut in COPERNICO AB ad AC sic epicycli PTOLEMAICI semidiameter DC ad CAlineam ex terra in centrum epicycli. Ergo & CDA, CBA, aequales, & EBC, BAD, aequales, latitudo scilicet apparens.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
