# Astronomia nova 83-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/83-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/83-2

latitudinis per 6. 2811 continuatus. Igitur ex PHILIPPI LANDSBERG11 Triangulorum doctrina (quem virum honoris & gratitudinis caussa nomino. qui optimas & aptissimas secures ad substructiones Astrohomicas in copia & e propinquo & vili temporis precio mihi suppeditavit; quae citra illum e longinquo & cum ineptis manubriis magno cum operarum impedimento petendae fuissent). tangens lateris 20 multiplicatus in secantem anguli 1. 56 inclinationis, abjectis 5 ultimis, excrescit tantum 18/2 particulis, quibus circiter 35 secunda respondent. Mars igitut stans e regione 6. 2811, promotior est in sua orbita per 35. Ponendus itaque in 6. 28. 35 1, correctiuncula sane non necessaria. Latitudo i. 46 Borealis. II. Anno MDLXXXII D. XXIIX Decembris hora noctis sequentis X1 M. xxx visus est Mars in 16. 47 25, cum esset Solis locus verus 17. 13. 45p. Transierat igitur articulus oppositionis. Fuit autem motus Solis diurnus 61. 18, Martis 24. summa 85. 18. Et distabant hoc momento sidera per 26. 45. Vt igitur i. 25. 15 ad XXIV horas, sic 26. 45 ad horas VII M. XXXII. Quae subducta ab horis xI M. xxx relinquunt articuculum verae oppositionis die xxviii Decembr. hora III M. LVIII post meridiem. Locus 16. 54. 32 es in ecliptica, & per reductionem (quę 50 impetrat) in 16. 55. 22. Latitudo 4. 6. Borea ex fide tabulae BRAHEANAE oppositionum. Nam inter observationes differentes invenio latitudines: nocte post D. XXVI Decemb. 4. 6 vel 4. 2 nocte vero post XXIX Decembr. 4. 8 vel 4. 6/2. III. Anno MDLXXXV D. XXXI Jan. hora XIIM. o. visus fuit Mars in 21. 18. 11. 8. Sol in 22. 21. 31. 2e. Transierat itaque oppositio vera. Distantia i. 3. 20. Fuit motus Solis diurnus 61. 16, Martis 24. 15. summa 85. 31. Vt autem i. 25. 31 ad horas xxIV, sic i. 3. 20 ad horas XVII M. XLVI. quibus de motu Martis respondent i8 proxime. Itaque tempus xxx Januar. hora XIXM. XIV. Locus Martis in ecliptica 21. 36. 10 Q. Pro reductione minimum aliquid subtrahitur, quia Mars jam est ultra limitem.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
