# Astronomia nova 83

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/83

CAPVT XV. Reductio locorum visorum in noctium extremis ad apparentis motus Solis lineam. AC peracta inquisitione, & demonstratis locis nodorum, inclinatione planorum ejusque constantia (quae erant ad futuram reductione necessaria), jam definiemus, quę loca orbitae suae Planeta possederit, cum ei Sol ipse e diametro opponeretur. Omitti potuerunt annus MDLXXX & MDXCVII in argumentando, quod testimonium nullum idoneum perhibeant deficiente observationum certitudine. I. Posito tamen quod anno MDLXXX D. XII Novemb. H. XM. I. Mars visus sit in §. 3711, & quinque dierum motus fuerit f. 55: cum itaque Sol haeserit tempore dicto in o. 45. 36 2, & mouiis ejus ad dies quinque sit 5. 5, summa utriusque motus fiet 7. 0. Distat vero Sol à Marte751. 24. E quibus 7 gradus integri conficiuntur diebus v seu horis exx. In eadem igitur proportione residuum 5i. 24 conficietur horis XIV. M. XLI. Itaque articulus oppositionis fuit diexvim Novem. H. IM. XXXI. Locus in §. 28 11 in ecliptica. Abest autem hîc a 16 1/ 8 gradibus 20. Cupio scire, quanto fiat longior arcus orbitae a nodo usque ad arcum

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
