# Astronomia nova 9

Kepler, Astronomia nova, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/9

Addiderunt & animam motricem, orbibus arctius alligatam eosque informantem, ut mens tantum astaret: vel quod movens & mobile convenire in aliquo necesse videretur: vel quod potentia, ratione spacii trajiciendi, non infinita esset; uti neque motus ullus infinitus est, sed dimenso tempore per dimensum spacium. Hanc itaque potentiam movendi transscripserunt animae, eoque nomine tantisper materiatam esse passi sunt, ut in coelorum orbibus inhaereret. Atque haec mentis & animae compulatio sane perquam consentanea. est particularibus Astronomorum animadversionibus: quamvis Philosophorum argumentatio potius Metaphysica sit. Nam ut in homine alia est facultas movens, alia movente facultate utens, Voluntas, secundum indicia sensuum; qui & instrumentis à facultate movente differunt, & fabricae praestantia, quae in sensuum organis est admirabilior quam in facultatis motricis vehiculis: ita, si hos ipsos orbes Aristotelicos ad contemplandum proponamus, duo nobis occurrent:! Vis motrix, orbi rotundo sufficiens, ex cujus vigore & constanti fortitudine tempus revolutorium oritur:1 Et plaga, in quam eundum: quarum illa animali facultati rectius transcribitur, haec vero naturae intelligenti aut memori. Nam etsi quidem per hanc soliditatem orbium omnibus omnino motibus seu apparentiis coelestibus ita prospectum est, ut providentiae praesidum motoriorum relinquatur nihil; omnis vero varietas motuum ex dispositione & pluralitate orbium proficiscatur; nec quicquam aliud requiratur, quam ut animae motrices accipiant & retineant suum vigorem, & à primo creationis initio in plagam quaelibet suam incitentur, & quasi è carceribus in spacia dimittantur: tamen considerandum est, hoc ipsum mentis illius supremae opus esse, Planetam quemlibet in plagam suam, quasi in certam & peculiarem provinciam, immittere. quod munus Aristoteles, quide initio mundi nihil scivit aut credidit, ipsis motuum authoribus necessario transscripsit. Et sectatores Aristotelis, quin & SCALIGER professione Christianus, aperte disputant, hunc motum orbium esse voluntarium, & principium voluntatis illis esse intellectionem & desiderium Vt igitur ad PVRBACHIVM redeamus, cum eo alii quidam, praecipue libellorum sphaericorum scriptores, primum schema sic explicant, ut imaginentur sibi unum orbem solidum concentricum crassitudine epicycli totius, & in eo epicyclum, in epicyclo Planetam. His igitur duobus orbibus tribuerunt duas animas motrices (si considerationem Physicam pertexant) eadem utramque proportione virtutis, ut eodem tempore periodos suas, in plagas tamen contrarias, absolvant. Alterum schema requirit duos deferentes (adhuc quidem immobiles, dum in hac motuum simplicitate manemus, mente removentes progressum apogaeorum), & unum orbem, crassitudine corporis Planetarii, in eoque orbe animam, quae aequabili contentione illum circumagat in plagam eam, in quam a principio impulsa est.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
