# Astronomia nova 91

Kepler, Astronomia nova, XXIX MEIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/91

Planeta igitur am per ae in x tanto brevius commoratur. Quod si loca vicina singulatim expendas, & arcus interjectos cum temporibus seu arcubus mediae longitudinis compares, deprehendes Planetam in certo & unoloco sub zodiaco tardissimum, in opposito velocissimum, in interjectis (pro ratione propinquitatis ad alterutrum) paulatim cursum intendere vel remittere Haec arguunt primo motum Planetae (quantumvis inaequalis appareat) circulationibus tamen administrari, quarum haec est successoria moderatio atque in idem reditio. Nam si Planeta rectis lineis angulos conformantibus incederet (ut si latera quinquanguli perambularet. in quibus cogitationibus olim fui), pro ratione linearum aliquando subita fieret commutatio motus celerior in tardiorem evidenti discrimine, idque non uno sed pluribus zodiaci locis contingeret pro laterum multitudine. Cum autem tanta inaequalitas, post remotam inaequalitatem quae ex Sole pendet, etiamnum restet in motu Planetae: ergo simplicis circuli positione (cujus in centro visus constituatur) vel administrari vel demonstrari non poterit. Potest autem per compositionem plurium circulorum vel quasi (ut PTOLEMAEVS libro I11 praemisit) idque duobus modis quamsimplicissime: vel eccentrici circuli vel concentrepicycli usurpatione. Elegit itaque PTOLEMAEVS eccentricum pro prima inaequalitate, distinctionis & captus juvandi causa, eo quod epicyclus secundae inaequalitati esset necessarius. Deinde hoc generale dictum ruminans negat nudum eccentricum Planetis sufficere. Nam postquam crebro expenderit, quid fieri consentaneum sit, circumeuntibus una epicyclo pro secunda & eccentrico pro prima inaequalitate salvanda, collatis observationibus apparuisse, quod epicycli centrum multo propius accedat ad terram in apogaeo, longius fugiat in perigaeo, quam simplex eccentricus ille, qui primam inaequalitatem praestat, patiatur: hinc continuo sermone delabitur ad mensuram hujus appropinquationis, refertque se deprehendisse, quod centrum ejus eccentrici qui epicycli centrum fert, sit praecise medio loco inter centrum visus seu terrae & centrum aequalitatis seu eccentrici inaequalitatem primam salvantis. Nec ulla demonstratione allata hoc tamen principio nititur in tribus superioribus. COPERNICVS (ut saepe alias) hic quoque magistrum religiose sequitur accommodata sua forma ad hanc quoque mensuram. ID VERO non immerito mirati sunt Astronomi & (exore MAESTLINIJEGO quoque, ut vides in MYSTERIO Cosmographico cap. XXII Caeterum quod illo loco citati libelli putavi PTOLEMAEVM caeca conjectura usum ad hoc statuendum, id secus habet. Potuit enim demonstratione optima ex observatione idonea id evincere, ut infra demonstrabo.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
