# Astronomia nova 92

Kepler, Astronomia nova, XXIX MEIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/92

tantum hoc in artifice desideres, quod observationes illas cum demonstratione ad posteros non transmisit. CVM itaque tunc quidem existimarem, hoc μέκαι λίαν αἰτεμα esse, viderem etiam a COPERNICO non obscure addubitari, dum de mutata Martis eccentricitate disputat, numeris ejus ab hac dimidiatione discrepantibus; cogitavi de Methodo, quae me ad proportionem utriusque eccentricitatis (quia ut dixi non erat certum duplam esse) cognoscendam perCumque PTOLEMAEVS tribus ἀκρονυχίεις observationibus duceret. & hac praeconcepta opinione de proportione eccentricitatum evinceret & apogaei locum, & correctionem longitudinis mediae, denique & quantitatem eccentricitatum; vidi EGO, si problema hoc enervaretur (surrepto axiomate de proportione eccentricitatum) vagum futurum & casus non unius, itaque quarta insuper observatione ἀκρονυχίν vicissim firmandum. Hac igitur arte instructus anno MDE ad TYCHONEM veni, laetusque didici, ab ipso quoque investigatam non assumptam hanc proportionem, ut numeri ejus indicant. Facit enim eccentrici * COPERNICANI) centrum distare a visu 13680 particulis, quarum aliis 3780 punctum aequalitatis ab hoc vicissim distet. quod esset in forma PTOLEMAICA, ac si distantiam centrorum visus & eccentrici faceret 9900, reliquam inter centrum eccentrici & punctum aequalitatis 7560. Potui quidem & ipse uti dimidiatione pro certa, idque meliori jure quam PTOLEMAEVS, quia in MYS TERIO meo cap. xii causam ejus dimidiationis Physicam attuleram: verum ob id ipsum ad TYCHONEM veneram, ut ex ejus observationibus in mea placita libello dicto promulgata certius inquirere possem. quod quidem feci sine praejudicio & etiamnum facio. Quod si supervixero, quoad Astronomia suam puritatem & perfectionem nanciscatur, ut in causa (quam in illo libello ad ejus tribunal devolvi) pronunciari possit, polliceor lectori, me libellum quae vera deprehendi, reliqua quae illum retractaturum, & confirmatis secus habent fideliter detecturum. Sed ad rem. (entro B scribatur eccentricus FG: in eo per B diameter apsidum HI per aliquot annos quasi immutabilis. Hoc si periculum erroris haberet, non deessent nobis media hoc quoque cavendi. In hac infra A sit A visus, supra B sit C centrum illud apud quod anguli spaciis temporum proportionantur, cum circa A (ut paulo supra; dictum) non proportionentur. Sint autem F. G. D.E. observationes quatuor per ambitum circuli dispositae, sic quidem, ut Planeta exutus inaequalitate secunda sic appareat quasi visus in A suisset. Nam apud PTOLEMAEVM quidem A vere locus est visus seu centrum terrae, apud TYCHONEM vero & COPERNICVM visus estin linea FA, GA, DA, EA, & A Sol est. Supra vero dictum est, utraque ratione Planetam inaequalitate secunda perinde exui.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
