Latin
XXIX MEIII
Kepler, Astronomia nova 93
Unproofread scanNot analysed yet
Connectantur autem puncta omnia cum omnibus: et sit AF in 25. 430, AG in 26. 43 P, AD in 12. 16. X, AE in 17. 31 1V. Hinc dantur quatuor anguli circa A, nempe FAG 91. 6, GAD 75. 33, DAE 6f. 15 1/2, EAF 12g. I17. Qui sunt corrigendi nonnihil ob praeceßionem aequinoctiorum. Sub Fixis enim Planeta non tam longe promotus est in E ultima observatione quam indicatur per hos numeros. Quare FAE paulo est major, reliqui tanto minores. Sodem modo ex subtractione longitudinum habentur &anguli circa C. PROPOSITIO. Oportet jam angulos FAH &FCH tantos assumere, ut iis positis &puncta F. G. D. E. stent in uno circulo, &B centrum illius circuli sit inter c. A. puncta in linea CA. SOLVTIO non est Geometrica, siquidem Algebra Geometrica non est: sed fit per duplicem falsam positionem. Nam &Algebra hic nos deserit, quia nomina artis rectis communicata per rectas non derivantur in angulos, nisi fortasse quis universam doctrinam Sinuum in unam hanc operationem conjicere velit. At vide quid facere jussi simus. Nam si angulum FAH assumpserimus, cum linea AF habeat locum certum sub Fixis, alterum quoque crus AH assumetur habere locum certum sub Fixis. Esto vero AH linea apogaei, COPERNICANA &TYCHONICA notione linea aphelii. Ergo jubemur assumere &ponere quod erat quaerendum. Nam ut hoc aphelium addisceremus, hanc viam cepimus ingredi. Eodem modo cum AH (id est CH) locum sub Fixis per hanc nostram positionem fuerit adepta, transeatque per C centrum aequantis circuli (ideoque etiam per initium, a quo partes ejus incipiunt numerari, utpote ab apside quae concipiatur supra H), &jubeamur assumere angulum FCH, ergo &CF linea nanciscetur locum in aequantis circumferentia. Atqui haec est longitudo media, quae loco viso Planetae in F respondet. &hujus longitudinis mediae notitiam quaerebamus. Assumimus igitur praeter apogaeum &aliud quoque ex iis quae quaerebantur. VERVM ENIMVERO non est insolens neque Geometris neque Arithmeticis neque Dialecticis, uti argumenti forma ad impossibile ducentis, ut si videant ex assumptis sequi aliquid absurdi, ea tanquam falsa rejiciant, idque tantisper, quoad amputatis hoc pacto excessibus &defectibus ipsa veritas (quae penes Mathematicas disciplinas in medio utrorumque latitat) detegatur. Id autem fit in praesentia in hunc modum. CAPIAT linea CA nomen, &sit ita data. Quia igiturassumitur FCH &FAH &per consequens etiam reliquarum linearum inclinationes ad HCA, &AC est commune latus quatuor triangulorum (CFA, CGA, CDA, CEA) quorum sunt dati anguli; igitur in mensura ipsius AC dabuntur quatuor lineae AF, AG, AD, AE. Et quia in novis quatuortriangulis FAG, GAD, DAE, EAF, latera jam sunt data cum angulis ad Ainter bina latera; non igitur ignorabuntur singuli ex singulis triangulis anguli ad bases, nempe AFG, ADG, ADE, AFE.