# Astronomia nova 94.1-4

Kepler, Astronomia nova, 94.1 to 94.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/94.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/94.1

Sed AFG & AFE sumt partes anguli GDE. In quadrangulo vero DEFG, (siquidem est inscriptum circulo. quod est hic inter hypotheses.) convenit binos oppositos angulos (ut GFE, GDE) simul aequare summam duorum rectorum. Junctis igitur quos jam in venimus quatuor angulis si summa differat ab hac duorum rectorum mensura, pronunciabimus aßumpta falsa esse: sive in alterutro assumptorum falsitas insit sive in utroque. Retento igitur altero FCH etiamnum, mutato vero reliquo FAH, redibiturad caput, & denuo inquiretur summa quatuor angulorum. Quae si longius à duobus rectis recesserit quam summa prior, argumento est, munationem ipsius FAH perperam esse susceptam. Contrarium igitur illi faciendum. Vi si forsitan addidisses, jam minuas: vel contra. Sin autem propius ad justam mensuram acceßisti, in via te esse intelliges. Et tunc comparatione facta ejus defectus qui fuit in principio ad eum qui jam restat, eadem in proportione perges, augendo vel minuendo angulum FAH. At non ideo certum est, secundam istam correctionem tuis quatuor angulis justam statim mensuram conciliaturam. Non enim circularium augmentorum eadem est proportio quae rectorum. Repetendus tibi labor erit iterum atque iterum, dum tua summa quaesitorum angulorum sit ig0 vel proxime tanta. minima enim tuto negliges. VBI hoc fueris consecutus, ut anguli F. D. (ideoque & residui G. E.) vere stent in eadem circumferentia, jam porro & alterum eorum quae sequi convenit explorandum est, utrum videlicet B centrum illius circuli stet inter C.A. in eadem linea. Nam de hoc supra dictum, quod PTOLEMAEVS id omnino assumpserit, & rationes Physicae requirant, ut ibi sit tardißimus motus ubi sidus ab A Sole distat longißime ut in H. quod non aliter fieri potest quam si A. B. C. sint in eadem linea. Vt hoc inquiratur, jungantur (GAD,DAE) noti, ut angulus GAE noscatur, & in GAE ex hoc angulo & lateribus (GA, AE,) quaeratur latus GE. In triangulo igitur GFE angulus GFE stat ad circumferentiam. Ergo GBE angulus ad centrum duplus est ejus. Prius autem GFE investigatus fuit per partes GFA, AFE. Rursum igitur in triangulo GRE aequicruro datur GBE angulus & GE latus. Quare non ignorabuntur anguli adbasin, & GB radius circuli, in proportione AC eccentricitatis initio aessumptae. Et quia jam habetur BG & BGE, prius vero habebatur AG & AGE, subtracto igitur AGEABGE (vel vicißim, si usu veniat) relinquetur AGB. In triangulo igitur AGB dantur AG & BG & interjectus angulus AGB.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
