Latin
XXIX MEIII
Kepler, Astronomia nova 94.5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui si discrepat à CAG primum assumpto, argumento est, ipsum B contra quam fieri par erat cadere extra lineam CA. Rursum igitur falsa pronunciabimus assumpta ICH &FAH. At quia retento FCH, mutato vero FAH, in aliud etiam absurdum impingitur, scilicet quod D.E. F. G. loca non quadrant in circulum (uti jam supra hoc usu venerat, antequam ipsum FAH tantae quantitatis ultimo constitueramus): patet igitur, etiam FCH esse mutandum. Mutetur igitur, hoc est, alia assumatur quantitas ipsius FCH pro lubitu, &retenta ea, per quatuor quinque vel sex vices varietur FAH tantisper donec rursum quatuor anguli ad F. D.