# Astronomia nova 95

Kepler, Astronomia nova, XXIX MEIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/95

juncti faciant duos rectos: & tunc per triangula GAE, GFE, GBE, BDA, contendatur ad secundam inquisitionem ipsius BAD, comparatione ejus facta cum CAD jam ultimo constituto. Vbi rursum videbis, an longius à vero recesseris an vero ad propinquitatem veneris, & secundum qualitates excessuum vel defectuum proportionesque additionum subinde ad caput redibis, donec BAD tantum deprehenderis quantum CAD vel HAD in illa vice assumpseras. Eoubi perveneris, tunc denique in triangulo BDA dabis ipsi BD nomen rotundum (centum millium) & in eadem proportione (mediantibus angulis) quaeres & BA eccentricitatem eccentrici & CA eccentricitatem aequantis. unde subtracta BA relinquit CB. Tunc & de apogaei loco & de correctione motus medii (quae in ultima operatione supposueras) pronunciabis, quod bene habeant, quantum quidem hanc formam hypotheseos attinet. SI TE hujus laboriosae METHODI pertaesum fuerit, jure mei te misereat, qui eam ad minimum septuagies ivi cum plurima temporis jactura, & mirari desines hunc quintum jam annum abire, ex quo Martem aggressus sum, quamvis annus MDCIII pene totus Opticis inquisitionibus fuit traductus. Exis TENT acuti Geometrae VIETAE similes, qui magnum aliquid esse putabunt demonstrare hujus METHODI ἀτεχνίαν. Id enim & PToLEMAEO & COPERNICO & REGIOMONTANO objectum in hoc negocio Eant igitur & schema Geometrice ipsi solvant, & erunt a VIETA. MIHI sufficit ad quatuor vel quinque conmihi magni Apollines. clusiones ex uno argumento (in quo quatuor observationes & duae hypotheses insunt) extruendas, id est, ad viam e labyrintho remeandam pro lumine Geometrico filum ἄτεχνον (quo tamen ad exitum dirigaris) ostendisse. Si difficilis captu est METHODVS, multo difficilior investigatu res est sine METHODO. SEQVITVR nunc exemplum praeceptionis hujus in propositis IV observationibus. Reducuntur autem omnes loci causa praecessionis ad primam observationem. ubi longitudo visa in 25. 43 , longitudo media §. 0. 47. 46, motus annuum Fixarum est 51 secunda, ut BRAHEVS demonstravit in Progymnasmatis. Ergo ab anno MDLXXXVII D. VI Martii in annum MDXCI D.VIII Junii sunt IV anni 111 menses. quibus respondet de motu praecessionis 3. 37. Ergo ponendus nobis est visus locus anno MDXCI in 26. 39. 23 2, longitudo media §. 5. 46. 18. Sic ab anno MDLXXXVIID. VI Martii in annum MDXCIII D. XXV Augusti sunt anni VI menses V 1/. quibus competit motus praecessionis 5. 36. Ponendus itaque Investigetur aequatio maxima ad gradum nonagesimum. Sit HCG9O. Erit BC sinus angun BG CA. §. 51. Et GBC85. 5i. 9. Et GC99738.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
