Latin
ROMANORVM
Kepler, Astronomia nova iv
Unproofread scanNot analysed yet
ROMANORVM IMPERATORI Semper Augusto. ERMANIAE, HVNGARIAE, BOHEMIAE &c. REGI. ARCHIDVCI AVSTRIAE &c. VGVSTISSIME IMPERATOR uod Sr. Cr. Mi. Vt, totiusque adeo Domus Austriacae serenissimo Nomini foelix faustumque sit, imperiis Mes. Vt. tandem aliquando publice spectandum exhibeo CAPTIVVM Nobilissimum, jam pridem auspiciis Mis. Va bello difficili &laborioso à me acquisitum. Neque enim vereor, ut Captivi nomen aversetur, qui jam olim est solitus, depositis clypeo paulisper &armis sese ipsum vincendum vinciendumque praebere lubentem &ludentem; quoties custodia, carcer aut vincula placuerunt. Hujus vero spectaculi non major poterit esse celebritas, quam si panegyricum captivo praestantissimo scribam, pubiicaque voce pronunciem.