Latin
OBSERVABILE SIDVS ESSE
Kepler, Astronomia nova ix
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen sine sudore successit negocium: dum frequenter ibi desunt machinae, ubi potissimus earum usus erat: aut dum viis lutosis, magno temporis, magno sumptuum impendio, transvectantur ab imperitis aurigis: aut dum ejaculatus quarundam, mihi nondum exploratus, in diversa, quam putaveram, loca tendit. Saepe splendor Solis aut Lunae, saepe coelum nubilum directoris oculis imposuit: saepius objectus aeris vapidi, globum elisum a recto tramite deflexit: nec raro parietes, obliquissime objecti, irritos ictus exceperunt, quantumvis crebros. Accessit hostis in excursionibus industria, in insidiis vigilantia, nobis plerumque dormientibus; in repugnando denique pertinacia: qui expugnato aut prodito castello uno, sese recepit ad aliud: nec eadem omnium castellorum ratio expugnandi; nec iter ab uno ad caetera expeditum, sed aut fluminibus interceptum, aut sentibus impeditum, ut plurimum vero incognitum: quae singula suis locis, in hoc commentario perscripta sunt. Interim in meis castris, quod cladis, quod calamitatis genus non saeviit? Clarissimi Ducis jactura, seditio, pestis, morbi, domestica negocia bona malaque, utroque tempori extrahendo comparata: novus &improvisus &terribilis à tergo hostis, ut retuli in libro de Nova Stella; alio tempore Draco decumanus, longissima cauda, vomens ignes, meaque castra infestans; militum perfugia &penuria; tyronum imperitia: &caput omnium, extrema commeatuum angustia.