# Astronomia nova v

Kepler, Astronomia nova, ROMANORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/v

Etsi hunc in campum ingressuro splendor occurrit admirabilis, avertitque & perstringit oculos, ad tenue Noctis lumen, umbrasque scholasticas adsuefactos. Itaque relinquo scriptoribus historiarum explicandam Hospitis nostri magnitudinem, re bellica comparatam. Dicant illi sane, hunc esse, per quem omnes exercitus vincant, omnes belli duces triumphent, omnes Reges imperent; sine cujus ope nemo unquam quenquam captivum cum laude abduxerit Hunc jam meo Marte captum spectando, suos illi oculos exsatient. Dicant Romanae magnitudinis admiratores, hunc esse satorem Regum Romuli & Remi, conservatorem Vrbis, protectorem Quiritium, Statorem Imperii: quo propitio Romani militarem disciplinam invenerint, auxerint, perfecerint, Orbemque Terrarum subjugaverint. Hunc igitur circumscriptum, Domuique Austriacae foelici omine nunc acquisitum gratulentur. Ego me hinc ad alia recipio, quae sunt viribus meis accommodatiora. Neque tamen in ea professionis meae parte pedem figam, in qua mihi simultas intercedit cum commilitonibus.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
