# Astronomia nova vii

Kepler, Astronomia nova, OBSERVABILE SIDVS ESSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/vii

OBSERVABILE SIDVS ESSE. Fama est, Georgium Joachimum Rheticum, Patrum memoria non incelebrem Copernici discipulum, & qui restaurationem Astronomiae primum ausus concupiscere, mox non spernendis observationibus & inventionibus affectaverat: dum in motu Martis haeret mirabundus, neque se explicat; ad Genii sui familiaris oraculum confugisse: seu ejus eruditionem (si diis placet) exploraturus, sive veritatis impotenti desiderio: atque hic exasperatum immitem patronum, importum sciscitatoris alternis capillitio arrepti, caput ad imminens laquear adflixisse, iterumque dimissi corpus in pavimentum proturbasse, addito responso: Hunc esse motum Martis. Fama malum, quo non aliud nocentius bonae famae; tam enim ficti pravique tenax est, quam nuncia veri. Non est tamen incredibile, Rheticum ipsum, non succedentibus speculationibus, conturbato spiritu consurrexisse furibundum, caputque alliQuid mirum enim, si eadem sisse ad parietem. acciderunt Rhetico, Martis provocatori, quae olim C. Octavio Augusto Caesari; cùm duce Quintilio Varo; quinque Legiones perdidisset, ab hoste Arminio, Martis nostri Germanici pullo, circumventas.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
