# Astronomia nova viii

Kepler, Astronomia nova, OBSERVABILE SIDVS ESSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/viii

Atqui, ut in caeteris imperiis, sic hic quoque nulla re magis innixa sustentabatur hostis nostri potentia, quam persuasione & trepidatione vulgi hominum: quam contemnere, semper ego viam ad victoriam esse putavi. Quippe cum essem in hoc Naturae theatro mediocriter versatus: illud me, usu Magistro, didicisse persuadebar, non multum distare, ut hominem ab homine, sic neque stellam a stella, hostem ab hoste: quare non facile recipiendum sermonem, qui de gentis ejusdem individuo uno temere aliquid insolitum sparsisset. Imprimis vero laudanda hic est TTCHONIS BRAHE, ducis in hac militia summi diligentia; qui. FRIDERICI II. & CHRISTIANI Daniae Regum, tandemque & S*. Ca. Mis. Va, auspiciis, péne continuis viginti annorum noctibus, omnes nobis hostis hujus consuetudines exploravit, omnem militiae rationem observavit, omnia consilia detexit, librisque moriens perscripta reliquit. Quibus ego libris instructus, ut in hanc curam BRAHEO successi, primum metuere desii, quem jam mediocriter cognoveram: deinde notatis diligenter temporum articulis quibus ille ad pristina loca, ceu ad cubilia sua ventitare soleret; Braheanas eo machinas, subtilibus instructas dioptris, velut ad certum scopum direxi, omnemque locum indagine cinxi; curribus magnae Matris Telluris in gyrum circumactis.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
