# Astronomia nova x

Kepler, Astronomia nova, OBSERVABILE SIDVS ESSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/x

Tandem hostis, ubi me persistere vidit in proposito; se vero nuspiam in regni sui circuitu tutum aut securum: animum ad pacis consilia traduxit; missaque Natura parente, victoriae mihi confessionem obtulit; libertatemque pactus inter arbitraria vincula, brevi post Arithmetica & Geometria stipantibus, in mea castra, magna cum alacritate transivit. Non destitit tamen, ex quo deditione facta, domi nostrae, aequis amicitiae legibus conversatur, occultis illumsionibus, quippe quietis insuetus, nobis ultro nescio quos belli metus incutere: si forte perterrefacti, ridendi copiam ipsi faceremus. At ut nos animo forti vidit, nobiscum habitare serio consentit, hostilitatisque deposita simulatione, fidem suam nobis approbavit. VNVM hoc Mem Vam. rogat; ut quia magnas in regionibus aethereis clientelas habet (est quippe pater ipsi Jupiter, avus Saturnus, Venus soror, eademque amica, & jam olim praecipuum vinculorum lenimentum, Mercurius frater, fidusque caduceator) eorumque ipse, & ipsius illi desiderio tenentur, propter morum similitudinem: velletque & illos secum inter homines conversari, honorisque quo afficitur ipse, fieri una participes: Mus Va quamprimum illos sibi reddat; expeditionis hujus reliquiis, quae se jam dedito, nihil habent porro periculi, strenue Quam ad rem Mi. V:.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
