Latin
xix.6 to xix.10
Kepler, Astronomia nova xix.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Verumenimvero ne Synopsis quidem omnes ex aequo juvat. Erunt enim, quibus haec tabula squam ego pro filo exhibeo ad remeandum ex Operis labyrintho) Nodo Gordio intricatior videbitur. Incorum igitur gratiam multa hic in fronte collocaridebent acervatim, quae partim per opus dispersa, non ita facile in transcursu animadvertentur. Detegam autem in gratiam potissimum eorum, qui Physicam profitentur, quique MIHI, imo vero COFERNICO, adeoque VETVSTATTultimae irascuntur, ob fundamenta scientiarum concussa Motu Telluris; detegam inquam fideliter instituta praecipuorum capitum, quae ad hoc negoclum faciunt, &sistam ob oculos omnia demonstrationum principia, quibus conclusiones meae, tantopere ipsis inimicae, innituntur. Hoc enim ubi viderint fideliter praestitum; optionem postea liberam habebunt, vel perlegendi &percipiendi demonstrationes ipsas labore maximor vel imihi professione Mathematico super adhibita sincera &Geometrica methodo credendi: ipsi vero, quod suarum erit partium, ad haec sic ob oculos collocata demonstrationum principia conversi, illa excutient, certi nisi iis eversis, non ruituram demonstrationem superaedificatam. Idem faciam etiam tunc, ubi more Physicorum necessariis admiscuero probabilia, exque iis sic mixtis probabilem extruxero conclusionem. Nam quia hoc in Opere Physicam coelestem Astronomiae permiscui, nemo mirari debet, conjecturas etiam nonnullas adhiberi. Haec enim Physicae, haec Medicinae, haec omnium scientiarum Natura est, quae praeter oculorum certissimas indicationes alia etiam adhibent axiomata. Sic igitur habeat lector, duas esse Astronomorum sectas: alteram coryphaeo PTOLEMAEO &utplurimum allegatione Veterum insignem; alteram recentioribus tributam, licet sit antiquissima: quarum illa Errantium stellarum singulas separatim tractat, causasque motuam singulis in suis ipsarum orbibus assignat; haec Planetas inter se comparat, quaeque in eorum motibus deprehenduntur communia, ex eadem communi causa deducii. Atque haec secta rursum subdividitur; Causam enim, quae Planetas efficit videri stationaInstirntum operis geminum.