Latin · Dactylic hexameter
RESPONDET AVTHOB OPERIS
Kepler, Astronomia nova xv-3
Unproofread scanNot analysed yet
OCui certa ante alios animi coelestis origo
Et praestare dedit factis &tendere cantu
Hortatuque novam morientibus addere vitam:
Quid trepidum optatis, &tanta incendia dudum
Nutricantem animum, flammis ventoque fatigas?
Nam quamvis tanta orsa, meas superantia vires,
Non alios poscunt, quam fert tua Musa, magistros;
Ingeniumque Animo minus, ingenioque lacertos
Nascendi mihi lege dedit Natura: Sororum
Nona tamen DIVM COELI INSPIRAVIT AMOREM.
Dirus amor quid non mortalia pectora cogit?
Ille mihi ingenium, validos dedit ille lacertos,
Spe non aequâ animans. Sed enim Iunonis iniquae
Scindimur haud aequo studia in contraria vultu
Tuque &Ego: Tibi virtutis dedit illa colendae
Materiem; mihi dura negat: redit astus eodem;
Aethereis arcere locis, furtoque Promethei
Extimulante, sacros custodire arctius Ignes.
Ergo opibus te larga gravat, fulgore meralli
Perstringens oculos, ut sint ad lumina segnes
Coelica, purpureisque optent se jungere pompis,