# Astronomia nova xvi

Kepler, Astronomia nova, RESPONDET AVTHOB OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xvi

Quas sequitur blandus popularis sibilus aurae;
Infandumque minetur fors contempta dolorem.
Macte animo forti Victor Divaeque Hominumque
Affectusque tui: qui quae Rationis ocello
Affectanda probas, ausu constante secutus,
A patre transmissos potuisti spernere census.
Desine ad hanc privam socios accersere laudem,
Verbaque fluminibus inscribere: Non bene, virtus
Gazaque conveniunt; distant immane Polusque
Terraque, & alterius levis est respectus in uno.
Meque adeò aspernata immensum invidit honorem
Diva potens; brevibusque ingentia vota coarctans
Limitibus, nihil indulsit, quod spernere possem
Musis postpositum, aut astrorum opponere curae:
Vicissentque odia, atque ausis ingentibus obstent,
Ingeniumque potens superas volitare per arces
Invida humi premeret Rhamnusia: me nisi primo
In bivio vitae, coelorum arcana canendi
Praevenisset amor, tua per vestigia gressum.
Ergò animo lustrans tritos Erronibus orbes,
Immanesque minas & hiantibus intervallis,
Moenia, nec positis, Mundi ruitura, columnis;
Dum causas nox atra premit, securaque veri
Pruteno indormit sapientum turba Magistro:
Aggredior fidens oneri succedere tanto,
Et STABILIRE NOVIS COELI LAQVEARIA TRANSTRIS,
Materiem Samius famosam, quinque figuras
Euclides Normam, Mentem dedit inclyta Pallas;
Vranie ingeminans non uno interprete plausus
Accinuit celebrem, successu laeta, triumphum.
Miratus Brahaee ausus, dulcemque laborem,
Concepto quamvis nolles decedere sensu,
Multa super Terris dubitans, super aethere multa:
Me tamen in numerum placuit transferre tuorum,
Mi noctes aperire tuas, Inventaque longi
Temporis; & claram coeptis affulgere Lucem.
Vixissesque utinam, nec tanto digna paratu
Praemia, tam meritos rapuisset Parca triumphos:
Non alios visu & subtilibus instrumentis
Pandere sese Orbes, MAGNI PENETRALIA COELI
Expertus, quam quos firmant mea transtra, fuisses.
Nunc quando properum Divae rapuere Magistrum;
Festivosque dies, ornataque gaudia turbat
Subductus, quem debuerant hilarare, patronus:
Quid faciam? nisi Te veneratus imagine Mentis
Artifici in vitam, o Heros manifeste, reducam.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
