Latin
ANNVAT ALMVS OPEM, SVA FACTA STVPENDA NOTANTI
Kepler, Astronomia nova xvii-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus O CVRAS HOMINVM miratus INANES,
In Te uno Satyram ludere cesso meam.
Curarum requies tua sunt monumenta mearum.
Vmbrae fui sine te; te patre corpus ero.
Terra mihi aerios nectat licet astrica gyros;
Terra eadem Centri stet tibi fixa loco:
Antiquis equidem refero haec accepta Magistris:
Nec de me, vivo displicuêre tibi.
Non tamen in validus rutilos Mavortis ad ignes
Haec, nisi per Noctes,* Lumina sisto, tuas.
Non nisi SVSPICIENS regeres Tu rite Dioptram,
Telluris cursus inde Ego DESPICEREM;
Metirerque citos gressus, Jugaque obvia Capro,
Et quota pars Centrum det tibi Phoebe viae:
Vi parili gressis Solem fugiatque petatque,
Gyretur raptu non tamen Erro pari;
Sed fontem versus vires acquirat eundo,
Longius abscedens langiseat inque vicem
Vnde Globos septem septenae ex ordine Mentes,
Octavusque Animus de Patre Sole, vehunt:
Innumerabilibusque vacat Natura Volutis,
Et pereunt novies, de grege, quinque *Dei.
Falle Tycho denis rationem, falle minutis:
Quae, nisi Tit, numeret nemo; ea cuncta ruent.
O curas hominum, ò quantum est in rebus inane!
Quondam non aliâ si itur ad astra via.
EIVSDEM EPIGRAMMADE STVDIIS TYCHO
NIS BRAHEI.
Fixarum Tycho descripsit Solisque meatus;
Lunae curriculum junxit, &occubuit.
Luciferas Phaethon dolet ascendisse Quadrigas;
Nil nocuit sollers haec tibi cura Tycho:
Aeternum Endymion Trivia obdormivit amatâ;
Aeternum Triviae TE quoque sopit Amor.