Latin
CHMIIO EOT
Kepler, Astronomia nova xx-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHMIIO EOT. pertia Tularia cuncurIETMIII um ses Beremricnrum plana. stationarios retrogradosque; COPERNICVS cum antiquissimo ARISTARCHO transcribit translationi Telluris domicilii nostri; quibus &EGO subscribo: TYCHO vero BRAHEVS causam illam transcribit Soli, in cujus vicinia ait connexos esse, ceu nodo quodam (non sane corporeo, sed quantitativo tamen) omnium quinque Planetarum Eccentricos circulos; atque hunc veluti nodum, una cum Solari corpore, circa Terram immobilem circumire. Tribus hisce Opinionibus de mundo, singulis quidem adhaerent alia nonnulla singularia, quibus &ipsis hae sectae distinguuntur: sed illa singulatim particularia facilima ratione sic emendari &mutari possunt, ut ipsae tres capitales Opiniones, (quoad Astronomiam, seu coelestes apparentias, in effectu ad unguem aequipolleant, &paria faciant.