# Astronomia nova xx-2

Kepler, Astronomia nova, CHMIIO EOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xx-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xx-2

CHMIIO EOT. pertia Tularia cuncurIETMIII um ses Beremricnrum plana. stationarios retrogradosque; COPERNICVS cum antiquissimo ARISTARCHO transcribit translationi Telluris domicilii nostri; quibus & EGO subscribo: TYCHO vero BRAHEVS causam illam transcribit Soli, in cujus vicinia ait connexos esse, ceu nodo quodam (non sane corporeo, sed quantitativo tamen) omnium quinque Planetarum Eccentricos circulos; atque hunc veluti nodum, una cum Solari corpore, circa Terram immobilem circumire. Tribus hisce Opinionibus de mundo, singulis quidem adhaerent alia nonnulla singularia, quibus & ipsis hae sectae distinguuntur: sed illa singulatim particularia facilima ratione sic emendari & mutari possunt, ut ipsae tres capitales Opiniones, (quoad Astronomiam, seu coelestes apparentias, in effectu ad unguem aequipolleant, & paria faciant.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
