Latin
xxi.5 to xxi.7
Kepler, Astronomia nova xxi.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque debere me etiam atque etiam videre quid agam: ne nova usus ratione, id non praestem, quod ab illis jam sit praestitum in ratione veteri. Hulc igitur objectioni, ut occurreretur, demonstratum est in prima operis partes per hanc novam rationem eadem plane fieri seu praestari posse, quae per illorum veterum rationem sunt praestita. SECVNDA vero Operis parte rem ipsam sum aggressus, &non minus, imo multo rectius expressi per meam rationem, loca MARTIS in apparenti SOLIS oppositione, quam illi expresserant per veterem rationem loca MARTIS in media SOLIS oppositione. interim tota parte secunda, (quantum ad Geometricas demonstrationes ex observationibus in suspenso reliqui, uter rectius faciat, Illi an Ego; quandoquidem Observationes nonnullas (quippe regulam nostris machinationibus praefixam) utrique assequebamur. Physicis vero causis consentaneam esse meam tationem; dissentaneam illorum verorem, partim ostendi parte prima, praecipue capite vi. Atdemum parte Quarta Operis Capite L11. per alias quasdam Observationes non minus infallibiles, quam priores erant, quasque illorum Vetus ratio nequibat assequi, mea assequebatur pulcherrime, demonstravi solidissime, MARTIS Eccentricum sic situm esse, ut ipsum Solaris corporis centrum in lineam apsidum ejus incidat, non vero aliquod punctum prope; itaque Eccentricos omnes in ipso SOLE concurrere. Vt vero hoc non tantum quoad Loligitudinem obtineat, sed etiam quoad Latitudinem: ideo parte Quinta demonstravi eandem rem etiam ex observatis latitudinibus Capite LXVII. Non potuerunt ista maturius in opere demonstrari, quia ingreditur in demonstrationes has Astronomicas cognitio exacta causarum Inaequalitatis secundae in motu Planetarum: in qua similiter detegendum prius erat parte tertia novum aliquid, antecessoribus incognitum &c.