Latin
xxiv.6 to xxiv.9
Kepler, Astronomia nova xxiv.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
De eo vero, quod Terram par sit extra medium mundi circumire, invenies capite ixfolio 322 illius libri, argumentum Metuphysicum. VENIAM tamen abs Lectore spero, si contra nonnullas objectiones, quae animos occupant. hisque argumentis hoc pacto lucem eripiunt, remedia quędam etiam hoc loco indicem. Neque enim valde aliena sunt ab iis, quae in Opere disputo super causis Physicis motus Planetarum, praesertim tertia &quarta parre. Multos impedit motus gravium, quo minus credere possint, Terram moveri motu animali seu potius magnetico. li perpendant propositiones sequentes: Punctum mathematicum, sive centrum mundi sit sive non, nequit movere gravia neque effective neque objective, ut ad seaccedant. Probent Physici, hanc esse vim puncto, quod neque corpus est, neque aliter nisi ex sola relatione intelligitur. Impossibilae est. ut forma lapidis, movendo corpus suum, quaerat punctum mathematicum aut mundi medium, citra respectum corporis in quo est illud punctum. Probent Physici, res naturales habere sympathiam ad id quod nihil est. Sed neque hoc pactu gravia tendunt ad centrum mundi, quod fugiant extremitates mundi rotundi. Nam proportio, qua absunta medio Mundi, invisibilis est, &nihil efficit, in comparatione ad distantiam ab extremitate mundi. Et quae causa esset hujus odii? quanta vi, quanta sapientia oporteret esse praedita gravia, ut tam accurate fugere possent ab hoste undique circumjecto? quantave sollertia extremitatum mundi, ad persequendum hostem suum tam minutim? Atneque vertigine rapida primi mobilis excutiuntur gravia in medium, ut in undis rotatis. Nam motus ille, si ponamus esse, non est continuatus usque ad haec inferiora: alias sentiremus ipsum, &raperemur una, etiamque nobiscum ipsa Tellus: imo praeriperemur nos, terra sequeretur. quae omnia opponenti absurda sunt. Apparet igitur doctrinam vulgarem de gravitate esse erroneam. Vera igitur doctrina de gravitate his innititur axiomatibus. Omnis substantia corporea, quatenus corporea, apta nata est quiescere omni loco, in quo solitaria ponitur, extra orbem virtutis cognati corporis.