# Astronomia nova xxvii.4-7

Kepler, Astronomia nova, xxvii.4 to xxvii.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.4

Hisce propositionibus mente comprehensis & diligenter trurinatis, non tantum evanescit absurditas & falso imaginata impossibilitas Physica motus Terrae; sed etiam patebit, quid ad objecta Physica, quomodocunque informara, sit respondendum. Etsi Copernico magis placet Terram & terrena omnia, licet avulsa a Terra, una & eadem anima motrice informati, quae Terram corpus suum rotans, roter etiam una particulas istas, a corpore suo avulsas: ut sic per motus violentos vis fiat huic animae per omnes particulas diffusae, quemadmodum ego dico, vim fieri facultati corporeae (quam gravstatem dicimus, seu Magneticam) itidem per motus violentos. Sufficit tamen pro solutis a Terra, facultas ista corporea; abundat illa animalis. Quod vero a celeritate motus huius multi sibi, terraeque nascentibus extrema metuunt, causam nullam habent. Vide de hac re Cap. xv & xvi libri mei de Stella serpentarii fol. 82. & 84. Ibidem etiam invenies plenis velis navigatum per immensitatem orbis mundani, quae Copernico solet objici, ut prodigiosa: demonstratur enim bene proportionatam esse contra vero improportionatam & prodigiosam celeritatem coeli futuram, si Terta jubeatur suo loco & situ stare plane immobilis. Sunt autem multo plures illorum, qui pietate moventur, quo minus adsentiantur Copernico, metuentes, ne Spiritui Sancto in Scripturis loquendi mendacium impingatur, si Terram moveri, Solem stare dixerimus. Illi vero hoc perpendant: cum oculorum sensu plurima & potissima addiscamus; impossibile nobie esse, ut sermonem nostrum ab hoc oculorum sensu abstrahamus. Itaque plurima quotidie incidunt, ubi cum oculorum sensu loquimur, etsi certo scimus rem ipsam aliter habere. Exemplum est in illo versu Virgilii, Provehimur portu, Terraeque urbesque recedunt. Sic cum ex angustiis vallis alicujus emergimus, magnum se se campum nobis aperire dicimus. Sic Christus Petro: Duc in altum: quasi mare sit altius lirtoribus. Sic enim apparet oculis: & Optici causas demonstrant hujus fallaciae. Christus vero sermone utitur receptissimo, qui tamen ex hac oculorum fallacia est ortus. Sic ortum & occasum siderum, hoc est ascensum & descensum fingimus: cum eodem tempore Solem alii dicant descendere, quo nos dicimus illum ascendere. Vide Optices Astronomiae Cap. X. sol. 327.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
