Latin
CHMIIO EOT
Kepler, Astronomia nova xxvii.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiamnum Planetas stare dicunt Ptolemaici, quando per aliquot continuos dies apud easdem Fixas haerere videntur; etsi putent ipsos tunc revera moveri deorsum in linea recta, vel sursuma Terris. Sic Solstitium dicit omnis scriptorum natio: etsi negant vere stare Solem. Sic nunquam quisquam adeo deditus erit Copernico, quin Solem dicturus sit ingredi Cancrum vel Leonem, etsi innuere vult, Terram ingredi Capricornum vel Aquarium. Et caetera similiter. Jam vero &sacrae literae, de rebus vulgaribus (in quibus illorum institurum non est homines instruere) loquuntur cum hominibus, humano more, ut ab hominibus percipiantur utuntur iis quae sunt apud homines in confesso, ad insinuanda alia sublimiora &divina.